Peperit haec aula, mi frater, mutationem, cujus diu plena fuit. Cancellarius2 non tantum sigillis orbatus est, sed et in villam ablegatus. Locum ejus, sine nominis dignitate, habet Marillacus3, aerarii antehac praefectus, homo eccle-
54
siasticis deditissimus. In ejus locum quis surrogandus sit dubitatur: alii Defiatum4, Espessii5 affinem destinant, alii fratrem Marillaci, alii Sulliacum6, qui olim eo munere majori cum honore quam cum gratia fruitus est. Sed Sulliaco religio obstat et nimius rigor invisus potentibus. Summa quoque duo munera in una domo locari non ex re videtur. Defiatus in flagrante est gratia apud Riceliacum, qui nunc omnia potest. Alii futurum augurantur, ut triumvirati collegio regatur aerarium, quod et antehac factum.Princeps Condaeus7 cardinalem8 vidit: quorsum et quo exitu incertum. Sed apparet nondum eum aut Parisios venire aut aulam sequi. Rex it Blesam et quo ultra nescitur. Alii Pousinum iturum putant, quod oppidum mira audacia in regem rebellat, alii Rupellam. Blesam venit aut certe advocatur Vendocinensis9, ut aliqua permutatione facta abducatur a praefectura Armorica. Provinciam enim hanc maritimam plane suae potestatis esse volunt qui nunc imperant magna mari molientes.
Haec hic agebantur. A vobis nuntium de bello accenso accipere multi hic avent. Pax cum Hispano constat. Dimittuntur copiae in Rhaetis. It Venetias Castellinovius10, Preaux dictus antehac, Alterivii frater.
Rogo me optimis parentibus et amicis commendes.
Lutetiae 5 Iunii 1626.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.