eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    2. [1597]. Aan Joh. Meursius1.

    Meursio suo H. Grotius S.

    Quoniam et occasio, et amicitiae nostrae necessitudo flagitabant, ut tibi litesrula meas mitterem, id ipsum praetermittere non potui ne vel μέγαν ϰαιρὸν, vel διὰ ϕίλιον offenderem. Cum itaque Die Lunae patrem domi non invenirem, die hoc - qui Lucripotis Dei est - reversurum, die Martis navi Roterodamum profectus sum in qua perlegi Notas Canteri ex Codice Romano, ad Varronem nostrum2; conatus sum itaque aliquot in locis propius ad veritatem Romani codicis accedere, quam vel Gelenium3, vel Canterum factitasse videmus. Nisus hos tibi mitto, adiecta numeri nota, qua et in contextu, et in notis pro μηνύτη̩ uteris. Libro itaque primo ad notam 1. ex collatione codicis legere malim: Exterminati sumus dudum quasi p. n. e. t. m. m. i. sint s. Illud enim dum ex repetitione longe eius glossa. Ad n. 2. nec madidari imbribus arva succedit: ἑλληνιϰῶς οὐδ᾽ ἀρουρὰς ὄμβροις βρέχεσϑαι συμβαίνει. A.n. 11. m. Et tamen o. m. c. a. a. n. cum irasci p. C. a. i. a. d. ita, sublata interrogatione. 14. tibi coram dixi. 16. Canterus interponit distinctionem male nam princeps dominus est ὕπατος ϰρειόντων. 25. Locus valde corruptus. Gelenii lectio hic nimis abscidit: substituo: Tisianera Buceroque nati. Tisianiara est Laeda, vel Nemesis, ut ultrix Latinis, Bucerus est cornutus, vel admodum cornutus Ammon, ut Phestius Graecus4:

    3

    Τὰς λιβύης ἄμμων ϰερατηϕόρε ϰλυϑὶ μάντι.

    Ex quo nati Castores Dioscuri. 285 ex olivi unguine adipatum, sic adipata oratio Ciceroni6, nam hic olivi unguen non est εὔοδμον, neque lectio Canteri εὔοδμος mihi. 35. f. quoius est. Iupiter enim ad flaminem propritim pertinebat, vel, qui eius est, ut referatur ad flaminem. 39. et munera nudis animi hominibus deportabant. Nudi animi homines, sine fuco, ut supra, Asseverationes nudae. 41. glabre, pro glabrum, quemadmodum hilare et hilarum, affabre et affabrum. 52. dilacerare (si potessetis Deum) vultis. Graece ϰατατάμνειν (ἐὰν ϑεὸν ὄντα δύναιτε) βούλεσϑε, Lib. II. 27. demoretur iners, quamvis, nam, valeat in aëre sunt glossae ineptissimae τοῦ demoretur, et iners. 43. aut velle, scire contendere esse id verum quod p. Lib. III. 14. Nam si liquido sciretur quin esset u. v. o. e. i. e. s. f. c. p. e. conveniret assensio? 17. memorationis parcissimae, nam dixit nominibus ignotis. Lib. IV. 10, pro aliis. Lib. V. 4. exantlatus ille vi. 11. quantum fias. Graece ὃσον γένοιο βροτοῖς γελοῖα. 38. nec ad verum rerum vocare contextum. Lib. VI. 6. non in Cereris Eleusinae humatae omnibus perhibentur officiis? 27. discere lego. 33. ne unum quidem haberet scripulum, quo hirundinibus hospitis (Varro dicit) Tennites se ostentaret, factum enim hoc in Sicilia in qua Apollinis Tennitae fanum a Cicerone in Verrinis7 refertur. Lib. VII. 8. atque animum dexteritate. Salve mi Meursi, et me ama.

    Adres: Iohanni Meursio habenti in lata platea Leidis.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leipzig, cod. 0355 f. 204. Gedr. Meursii Opera XI p. 649; Westermann p. 9. Zie voor dateering bij no. 1.
    2 - Arnobii Disputationum adversus gentes libri septem, ex bibl. Theod. Canteri. 1582. Over Varro = Arnobius zie Orelli praef. zijner uitgave van Arnobius p. IV. ‘Varro Christiani saeculi’ noemt Grotius Arnobius in het carmen bij no. 13.
    3 - Sigismund Gelenius, wiens Arnobius 1546 uitkwam.
    4 - Scholia in Pindari Pyth. IV. 28: Καὶ γὰρ ϰαὶ Φαῖστος ἐν τοῖς Λαϰεδαιμονιϰοῖς ἐπιβάλλων ϕησί: Ζεὺς Λιβύης Ἄμμων ϰερατηϕόρε ϰέϰλυϑι μάντι.
    5 - lees 29.
    6 - Cic., Orator VIII, 25: adipata dictio.
    7 - Cic., Verr. IV, 53, 119.