eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5. 1598 Jan. 8. Van Joh. Is. Pontanus1.

    Album nostrum, Groti, memoriae nota cohonestare abiturienti2 promiseras; sed nescio qua subita vel inopina profectione mea id omissum. Et tamen utcunque ceciderit, animo hoc meo notatam eam abstuli mecum, non calamo aut colore

    5

    ullo ascititio, sed Genii tui puro signo. Ait bene Romanus sapiens3, In pectore amicus non in atrio quaeritur.

    Loco hoc Capellae4: Nec igne usserit, nec lympha subluerit, nec animae simulachrum Syri cuiusdam dogmate verberarit, quod Christum tangi, et opinari fere ita Musigeten5 nostrum dicebas, valde dispiciundum. Ecce quod sequitur non longe6 Sed mirabatur illa obsequentium multitudo, quae, sicut Syrus quidam astruit in numero duorum millium fuerat constituta etc. de eodem intelligi neutiquam posse, vides, sed de Pythagora potius aut sectae talis homine. Nam ille de intervallis siderum et harmonia caelesti disputavit ut scimus ex Plinio7, et alii annotarunt. Sed Pythagoras, inquies, Syrus non fuit. Fuit quidem ille non Syrus sed Samius, at sectae eius auctor et statutor Pherecydes, nonne Syrus? Vide quae de eo in Floridis Lucius8; et tamen de re tota delibero ego, et maxime de loco priore. Nescio quid in mentem venit de Cybelis institutis, dum illa recogito apud Florum9: Syrus quidam nomine Eunus fanatico furore simulato dum Syriae deae comas iactat etc. Super opinione de Christo scio aliquid, et video, sed quasi per nebulam. Ego idcirco ampliabo. Tu in critico hoc saltu pergito

    ab hirsuto iaculum torquere Capella10.

    Sed quando politum aut reformatum11 videbimus, quaeso sciamus? Non me latet, quid tibi debemus. Vale Draecsholmio 8 Ianu. CIƆIƆXCVIII.

    T. Ioh. Isacius Pontanus.

    Adres: Eximiae indolis et spei adolescenti Hugeiano Grotio suo, in Academia Lugdunensi Batavorum.

    Notes



    1 - Hs. Bibl. Roy. Brussel. Gedrukt. Brieven van en aan Joh. Is. Pontanus door P. N. van Doorninck en P. C. Molhuysen (1909) p. 2, waar in de voorrede p. V iets over P.'s album amicorum.
    2 - Pontanus was 19 Maart 1597 als Joannes Isaaci, Danus, 25 jaar oud, student in de Medicijnen, te Leiden ingeschreven.
    3 - Seneca, de Benef. VI, 34.
    4 - Mart. Capella II, 142.
    5 - Scaliger.
    6 - Mart. Capella II, 172.
    7 - Plin., Nat. Hist. II, 19-20.
    8 - Apuleius, Florida 15.
    9 - Florus, Epit. III, 19.
    10 - Iuvenalis, Sat. V, 155.
    11 - De Martianus Capella kwam 1599 uit (Rogge 374).