eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    7. [1599]. Van Joh. Meursius1.

    Ioannes Meursius Hugeiano Grotio S. D.

    Odi puerum praecoci sapientia, aiebat ille2; sed eo dicto, mi Groti, nihil censeo ineptius. Cur enim? Quippe generosioris arboris etiam planta cum fructu est3, quod Quintiliano iuvene dictitabatur. Sed aurem vellit Cato, qui ‘senilem iuventam signum esse praematurae mortis’ pronuntiat4. Quod utinam falsum? exemplis enim et experientia comprobatum, non diurnare hoc hominum genus. Dolendum certe: et quod de Caesare5 olim dictum, ‘non nasci eum debere, aut Reip. non tam cito eripi’, idem de praecocibus et praestantissimis istis ingeniis videtur; quibus si ad frugem pervenire daretur, quanto usui Reip. erant futura? Tua caussa hoc dico, cui in ipsa fere pueritia tam praeclare sapere contigit, ut μελλέϕηβος in ingenii et eruditionis admirationem cunctos erexeris. Cave autem te efferas, aut ames nimis propter haec: quin Dei potius in te beneficentiam agnosce, illique ut gratus sis sedule labora. Gratus autem eris - vide quam sollicitus sit hic affectus, quem non contemnes - si dona, quae tibi largiter suppeditavit, nominis ipsius sanctissimi solius gloriae, Reique publicae utilitati impendere studebis. Quod nisi facis, infelix es, immo nihili. Hoc cogita, et me ama: atque haec ad Plauti Truculentum examina.

    Notes



    1 - Gedr. Io. Meursi Exercitatt. critic. I p. 244 (1599), vóór de Notae in Plauti Truculentum.
    2 - Apuleius, Apol. 85.
    3 - Quintilianus, Inst. or. VIII, 3, 76.
    4 - Plinius, Nat. Hist. VII, 52.
    5 - S. Aurelius Victor, Epitome 28.