Amicorum amicissime.
Scripseras nuper te Ultraiectum proficisci, ego simul literas tuas legi, profectus sum Goderedam. Scripseras Propemptica te mittere, non accepi, quod miror. Audivi nunc ex patre, qui id ipsum a Raphelengio2 accepit, te Lugduni esse, et aut in itinere non fuisse, aut brevi admodum reversum. Ego dubito: itaque ad te scripsi, ut si tu Lugduni sis, mihi scribas et me certiorem reddas. Praefationem ad Lectorem una cum Erratis3 Typographo misi, velim cures ut ea recte imprimantur, ne in ipsis Erratis Errata committantur. Quod si feceris, rem mihi - ut soles semper - longe gratissimam facies. Ego nihil magis desidero, quam tecum os ad os colloqui. Nam ego hic sum ab omni sodalitio seiunctus. Tam instabilis Fortunae est cursus. Qui nuper amicos tam bonos, tam multos habebam, nunc nullum invenio. Alterutrum fiat oportet ut aut tu si Lugdunum venias huc excurras aut ego Lugdunum, si tu ibi sis, prima occasione veniam, et diuturnam absentiam paucularum horarum colloquio compensem. Raptim.
Tuus χρήσει ϰαὶ ϰτήσει
Hugo de Groot.
11
Adres: Iuveni doctissimo Amico oculissimo Iano Meursio H.G. Salutem dico. In den IJserman op de Breestraet tot Leyden. Loont den boode.