En tibi, Vulcani Clarissime, postulatum nomine Gruteri carmen2, quod quidem tale est ut quod probitati deerit sua magnitudine compenset: nisi tu contra existimes, nec iniuria, ut arbitror, eo peius esse, quo quid maius est, ubi malum est. Veniam tamen amico dabis, si versus meos, quos pondere vinci a vestris necesse est, numero saltem praeferre conatus sum. Absit enim ut elegantia aut Vulcaniis certem, aut Heynsiis. Scriverios nescio enim quopacto eveniat, ut ne metuam. Hoc tamen cogitare te etiam oportebit me Hagae, vos Lugduni scribere, hoc est me inter Aulae, Forique turbas, quae si non aures, mentem tamen vel invitam abripiunt, et quodam polluunt contagio, vos in suavissimo literarum otio. Unum mihi gratulor, quod hic non multo a vobis spatio dissiti etiamnum Lugdunensis aurae spiramus nonnihil, non aliter quam si vicini Heliconis iuvemur afflatu. Quo modo enim nos, quibus fervet aetas maximum animo adminiculum, quiescere poterimus, ubi Musageten Scaligerum, ubi te quoque ipsum cogitatione perpendimus, qui fugientis aevi supremo gratissimos omni literatorum Choro foetus quotidie parturitis obstetricante Camoenarum Collegio. Vides quo tendam, puto. Glossarii3 me tui sursum versum rapit admiratio, pro quo maximas tibi debeo gratias, vel publico nomine, quod edideris, vel privato, quod eo me munere donaveris. Purus putus Thesaurus est septimo Vulcani subiectus examini, ut aurum solet. Quot in eo sordes purgaveris, non citius ego dixerim, quam tu reipsa praestitisti. Plura non dico: Alieni operis ego admirator, non censor esse soleo. Et tamen ille sibi urnam assumit, qui nihil unquam edidit boni, nisi quod suum non esset. Hoc illud est inter strepit anser olores4. Have plurimum, cum Heynsio quem amo unice.
Tuus perpetuo
H. Grotius.
Adres: Eruditissimo, Clarissimoque Viro D. Bonaventurae Vulcanio Graecarum Literarum Professori. Op het huys te Lochorst tot Leyden.