eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    21. [1601] Jun. 18. Aan Joh. Meursius1.

    Iano Meursio Suo H. Grotius εὖ πράττειν.

    Κωμάσδω ποτὶ τὰνμαρυλλιδα ταὶ δέ μοι αἶγες βόσϰονται ϰατ᾽ ὄρος, ϰαὶ Μεύρσιος αὐτὰς ἐλαύνει. Μεύρσιέ μοι τὸ ϰαλὸν πεϕιλαμένε, βόσϰε τὰς αἶγας2.

    Libet enim te affari tui Poetae versibus. Plane id quod conieceram evenit. Nostris his Liberalibus3 detineor, tanquam aurea compede. Interea tibi mei pecoris4

    17

    cura committitur, a quo tu scabiem tolles salubri aqua. Sed ne putes te aut opilionis vicarii, aut etiam veterinarii loco haberi, serio loquar. Multa erunt, ut arbitror, menda typographica: unum, si bene memini meum. In principio paginae leges: Metita tempus5. Hoc dubito, an Latinum sit. Itaque nisi exemplum tibi subpetat, scribes: Dimensa tempus. Cras puto rediturus: quod si me fallat, rogo etiam eius diei curam in te recipias: aut, si forte molestum est, me moneas: deinde ipse die Mercurii ad nos venias. Si ipse citius redeo, simul ibimus. Scriverium hic vidi, sed oblitum te salutare. Scripsi haec non minus raptim, quam male, et tali stilo (calamum volo dicere) ut rursus iure interroges, an gallinae etiam manus habeant. Vale Clarissime et carissime. XVIII. Iunii, qui alter nostrorum Encaeniorum dies, Lunae sacer.

    Adres: Eruditione omnigena celeberrimo iuveni D. Iohanni Meursio Musarum et Charitum alumno. Ten huyse van Mijn Heer den Advocaet van Oldenbarneveldt.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leipzig, cod. 0355 f. 199. Gedrukt Meursii Opera XI p. 57. De 18e Juni viel op een Maandag in 1590, 1601, 1607. Hier komt alleen 1601 in aanmerking. In dit jaar verscheen de Sacra, waarover in den brief gesproken wordt.
    2 - Theocritus, Eid. III, 1-3.
    3 - Liberalia en Encaenia, kermis; de Delftsche kermis begon Zondag na St. Olof (12 Juni), in 1601 dus 17 Juni.
    4 - Bedoeld is de uitgave: Sacra, in quibus Adamus exul, 1601 bij Albertus Henrici in Den Haag verschenen (Rogge 294).
    5 - Pag. 18 begint: Dimensa tempus: Magna coeli Machina; doch de reclamant op p. 17 is nog: Metita. Blijkbaar heeft Meursius vergeten dit ook te corrigeeren. Soortgelijke vergissing zie p. 8 n. 7.