eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    23. 1601 Aug. 18. Aan Henri II de Bourbon Condé1.

    Dedicatio sacrorum poematum, Tragoediae Adami exulis et aliorum eius generis carminum Excellentissimo Domino Henrico Borbonio, Principi Condaeo, Primo Franciae Principi Primoque Pari, Guiennensi provinciae a Christianissimo Rege Praefecto.

    Duabus hodie maximis me molestiis, quae opusculorum editores comitari solent, tua, excellentissime princeps, opera video liberatum. Nam alii omnes, qui scripta sua publico donant, diu secum deliberare solent, cui potissimum aut principi aut amico denique hoc ipsum quod editur sint consecraturi, ut et mori satisfacere et ea ratione alicuius gratiam possint demereri. Id ubi secum constituerint, plurimum deinde temporis operaeque insumendum est, ut digna oratione decoretur munusculum, et, quod in sacris fieri consuevit, desideria una cum donariis offerantur. Mihi in neutro laborandum fuit, non magis quam obaerato debitori considerandum est, in cuius sinu argento alicunde corraso se exoneret. Tot enim tantisque excellentiae vestrae beneficiis obstrictus sum, ut iis exsolvendis nec hoc quidem sufficiat, quod nexu mancipioque ei sum iamdudum addictissimus, sed omnino ingrato mihi, tamen tuo, quandocunque ita fatis visum fuerit, moriendum sit. Sciebam equidem me huius libri dedicatione, quem iure vindicare poteras, non solum debiti nulla parte extricari, sed amplius etiam in aere tuo futurum, si, quod soles, serena fronte susceperis: sed ingenui hominis esse arbitratus sum, etiam cum quis solvendo non sit, debitum publice profiteri, quod in praesentiarum facio. Neque ad eam rem multis mihi verbis opus esse sum ratus, cum etiam avaro creditori (quanto magis tibi, quo humaniorem novimus neminem) simplex sufficiat syngrapha: praeterquam quod meae mihi conscius infantiae coram principe tanto, et omnium qui unquam fuere eius aetatis disertissimo, ne mu quidem Lucilianum2 audeam. Ideoque verbum non amplius adderem, nisi iustum videretur, ut quam possim brevissime cuius generis sit id quod excellentiae vestrae devovetur, exponerem; ut si institutum non placeat, perlecta tantum epistola, ulterius tuis horis, quas totius orbis christiani commodum sibi vendicat, nihil deteras.

    Quantum mihi a iuris studiis, historiis, et arte civili otii datum est, ea omnia tanquam successiva et subsecundaria tempora quaesivi cui scriptioni optime impenderem, ita ut res simul diversas et per se delectabiles excolerem. Sumsi itaque tragoediam mihi scribendam, quod in hoc carminis genere saeculum nostrum minus ferax esse, prae quam in aliis conspicerem. Argumentum mih

    19

    deligere volui sacrum. Hui, sacrum! inquies. Fateor, ut nunc sunt tempora, plures laedas, quam iuves, nisi caute verba examines. Ego certe in hoc maxime laboravi, quo stilum ita temperarem, ut nihil esset in opusculo quod mea sententia Christiano cuipiam possit displicere. Historia est prima quae in sacris occurrit litteris et catastrophen habet, hominis ex integro felicique statu in hanc miseriam lapsus. Philosophica occurrunt plurima, praesertim metaphysica, de Deo, angelis, et animis; physica etiam de rerum creatione; ethica passim ut apud omnes; geographica et astrologica nonnunquam, quae omnia a scena non esse aliena, Euripidis, Epicharmi, et Ennii me docuit exemplum. Ita eisdem horis et pietatem exercui, et divinae humanaeque sapientiae studium, et poesin. Huic rei veniam aequus iudex non negabit, quod, cum argumentum nactus sim quo nihil antiquius, nonnulla aut in comparationibus aut alibi ϰατὰ πρόληψιν hoc est per anticipationem, dicta sint. nam poetis id non est infrequens. Subiunxi tragoediae alia sacra carmina, quibus evangeliorum initia, hymni utriusque sacrae historiae, declamationesque nonnullae continentur. Quae omnia, princeps serenissime, sub illustrissimo nominis tui auspicio prodire volui. Nam fac tuorum beneficiorum cumulo non oppressum liberam habuisse optionem; cuius nomen melius paginae meae potuissem praescribere, quam eius qui et aetate omnibus es miraculo, et eruditione principibus exemplo, cuius heic laudibus non magis indulgere convenit quam olim Herculis. Voto desinam. Faxit Deus, ut ingenium illud, omnibus virtutibus et principe dignis artibus insignitum, diu nobis supersit, et se dignos habeat successus. Hoc ego, hoc Gallia, hoc omnis mundus exoptat, hoc rex christianissimus, hoc mater illustrissima, quae tecum perpetuo bene rem gerat et gaudeat. Hagae Comitatensi XV Kal. Sept. novi saeculi anno primo.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae ad Gallos (1684) p. 421 en in de uitgaven der Sacra (Rogge 294 en 296). Over den geadresseerde, wien Grotius ook zijn Martianus Capella had opgedragen, zie p. 7 n. 3. Ik neem dezen brief, ofschoon het eer een dedicatio is, op, daar hij in bovengenoemde brievenverzameling ook voorkomt.
    2 - Lucilius, Reliquiae 426 (ed. Marx): ‘non laudare hominem quemquam, neque mu facere, inquam’.