21
Daniel Heinsius Hugoni Grotio. S[alutem] p[lurimam dico].
Ex quo a te decessi, mi Groti, tecum fui tamen, nec potui non inter eundum ἀναπεμπάζειν sermones ultro citroque inter nos habitos. Delphos igitur veni plenus tui Leydamque tandem, quo me Hercule - ut cum Plinio fere loquar2 - vacuum ex deambulatione stomachum, non tamen pugillares tuli. Tu interea ineptum hoc epigramma habe, cras ut spero me visurus, ego vero carmen tuum.
Vale, meum decus et huius saeculi.
Crastino ut spero die ante prandium me sistam tibi Delphosque, si placet, nos simul conferemus.
Ingens cothurni splendor,3 augustum caput, qui syrma voce regia sacrum trahis soccoque magnum tundis exultans solum, tandem renatae maxime orchestrae pater, ignosce fasso, cogitur retro tuus pedem referre cultor et suavibus regni prioris exulare finibus, exulque quamdiu exulem spectat tuum magnae videtur urbis et Quiritium. At tu, profane faecis antiquae pater, imbellis Euan, matre prognate e Deo, unquamne legeis, Bacche, transilui tuas Nonnumve laesi, dum tuli praesens opem Phoebeiamque vulneri admovi manum? Baccharis, Heinsi, Bacchus haud usquam tuus sublime thyrso parcius pectus quatit. At illa rerum magna culpanda est tibi natura nutrix obstetrixque, quae prius noverca cunctis Grotio mater fuit, senex ephoebus ille, quem Batavia miratur omnis, optat Hetruscus sibi omnisque Gallus, ille cum puer fuit vir esse c[o]epit, namque relliqui viri tandem fuere, Grotius vir natus est.Adres: Clarissimo doctissimoque iuveni Hugoni Grotio, domino et amico suo. Ten huyse van monsieur Johannes Wttenbogaert, dienaer des goddelicken woorts.4 In Den Haeghe. Den bode zijn loon.