eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    28. 1602 Febr. 3. Van J. Lipsius1.

    Adamum tuum vidi, partem legi, et ex ea omnia probavi. Nam similem te tui esse, facile praecipio. Dicerem miratum me, nisi priora tua hoc verbi et affectus iam exemissent. Ita iam ante te dedisti, et hoc ingenii specimen, ut bona et alta a te exigere debeamus, non solum exspectare. At placuit mihi etiam unice argumentum, et quod ad seria, id est Sapientiae illa studia te dones. Levia ingeniorum, qui tantum animi delicias consectantur, verborum elegantias, et cum Euripide2, λόγων εὐμορϕίας. Nos vero ad rem gradum addamus, et nihil pensius tractemus iis quae ad verum animi cultum, id est ad Salutem ducunt. Intellectualis philosophia magna studii huius pars est, quam feliciter in Adamo tuo libasti. Perge, hanc ama, et sine vento scientiam, et sine novitate doctrinam. Publica via qui excidit, et semitas quaerit, errores et flexus quaerit. Sperne, ita Deus te hic honestum, alibi beatum velit. Lovanii III Nonas Februar. ∞ IƆCII. Patrem et Patruum3 ex animo saluto.

    Notes



    1 - Gedrukt Lipsi Epp. select. Cent. I miscell. p. 106. Antw. op no. 25.
    2 - Eur., Cyclops 317.
    3 - Cornelis de Groot, de Leidsche professor.