eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    31. 1602 Juni 17. Aan D. Heinsius1

    V.C. Danieli Heinsio Hugo Grotius S.P.

    Cum Lugdunum proficisceretur frater meus2, quem clientelae tuae addixi, nolui illum sine literis dimittere, quanquam omnino loqui tibi malebam, quam scribere. Sunt enim quaedam, quae literis committere non audeo: Et tamen ad te pertinent περὶ τοῦ ἡρωιδελεγειεπιγραμματιαμβογράϕου3. Hoc tamen addam: urget quotidie ut scribam Encomium: scis autem quam sit mihi infoecunda vena. Itaque nihil dum potuit elicere, nisi unum Epigramma, quod non intelliges forte, nisi sciveris Poetam nostrum equitare non minore cum fastu, quam ambulare solitum. Erat autem id tale

    Ingenti solitus Silvam calcare Caballo, Nunc pedibus noster quam bene currit Eques! Carminis ecce pedes gressus imitantur heriles, Et sua libratus pondera versus habet.

    Reliqua ubi confecero, te dabo iudicem, an digna sint, quae Euphrenii4 versi-

    24

    bus coniungantur: Nam et hic sine dubio inter Encomiastas erit. Leges itaque. πάντα γελοῖα, ϰαὶ ὡς ἔπος εἰπεῖν, digna patella opercula, nec quales tu versus facis, sed quales ego, vel Cluvienus5. Nunc ad seria. Velim te Hesiodi editionem, nisi iam alteri destinata est, Ordinibus Federatarum Regionum dicare6. Nam Dominis Scaligero, et Dousae ἐϰ τῶν ἐπιϕυλλίδων, aut ex Poëmatis tuis satisfieri poterit, si ita videbitur. Haec Amicitiae iure scripta boni consules, et me videbis, si potes, cum tuo illo, Odisse profanum vulgus7, et istam Encaeniorum frequentiam, hoc est Stultorum ferias. XV. Cal. Quintiles Ao. ∞ IƆCII.

    Adres: Eruditione clarissimo Iuveni D. Danieli Heinsio in Athenaeo Lugduni Batavorum.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 383. Dan. Hensius was 30 Sept. 1598 te Leiden ingeschreven. 8 Mei 1602 kreeg hij van Curatoren verlof publieke lessen in poesi te geven (privaat docent), waarvoor hem 9 Febr. 1603 een jaarwedde van f. 300 werd toegelegd, terwijl hij 11 Mei 1603 tot prof. extraordin. werd aangesteld. Zie Molhuysen, Bronnen I p. 142, 150, 151.
    2 - Frans, geb. 4 Aug. 1586, overl. 9 Dec. 1604; 6 Mrt. 1602 als jur. stud. te Leiden ingeschreven.
    3 - Volgens een gelijktijdige aanteekening op den brief zou hier Meursius bedoeld zijn, wiens Poemata in 1602 uitkwamen. Inderdaad bevatten zij drie boeken Jamben, één Elegieën, één Epigrammata, en verder Epistolae Heroidum. Onder de Carmina van vrienden voorin is er een van Grotius; verder van Vulcanius, Jacob Gruter en Willem Codde.
    4 - Albertus Eufrenius Georgiades (Albert Joriszoon Goedaert) Amstelo-Batavus (te Leiden 5 Juni 1599 ingeschreven als Albertus Georgii) gaf 1601 zijn Poemata te Leiden uit.
    5 - Iuvenalis, Sat. I, 80.
    6 - Hesiodi Ascraei quae extant, 1603. De uitgave is inderdaad aan de Staten-Generaal opgedragen.
    7 - Cf. Horatius. Od. III, 1, 1.