eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    32. 1602 Jul. 10. Van Is. Casaubonus1.

    Tu vero falleris, clarissime iuvenum, qui eruditissima tua scripta putas mihi invisa. Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni2. Ut novus aliquis cometes exoriens omnes τοὺς περὶ τὰ μετάρσια advertit, et in sui contemplationem rapit, sic luculentissima ingenii tui fax simulac ἀνέτειλ᾽ ὑπὲρ ὠϰεάνοιο ροάων evecti sunt e vestigio animi πάντων τῶν περὶ τοὺς λόγους, in queis et nos sumus. Mirari omnes et stupere ad hoc novum ingenii tui portentum. Primus quod sciam ad famam tibi aditum patefecit Martianus tuus. Is Scriptor mappam misit, et ad tua curricula attendere nos fecit. Secuta sunt postea alia, atque alia spectavimus, iudicavimus. Quid verbis opus? Visus es quam excitaveras initio exspectationem, toties superasse quoties prodiisti. Βάλλ᾽ οὕτως3, magne iuvenis: et quia aequales tuos pridem superasti, age, tecum ipse certa, et γενοῦ αὐτὸς σαυτοῦ ϰρείττων. Ita me facilis Deus immortalis respiciat, ut tota animi mente hoc voveo, hoc illum oro. Etiam antequam constaret mihi, an vel de nomine tibi innotuissem, publico literarum respectu te amavi, omniaque tibi fausta optavi: quid censes nunc post acceptam epistolam tuam? Ex illa cognovi, te quoque nugis nostris pretium aliquod ponere. Scio quid te potissimum moveat, neque ita desipio aut τετύϕωμαι, ut quantum magno Scaligero etiam isto nomine debeam, non intelligam. At tu me ama, mi Groti, vel potius ϕιλοῦντα ἀντιϕίλει, et per otium literas mitte. Vale. Lutetiae Parisiorum, a.d. VI. Eid. Iul. CIƆIƆCII.

    Adres: Iuveni clarissimo, Hugoni Grotio, Lugd. Batav.

    Notes



    1 - Gedrukt Casauboni Epistolae p. 599. Antwoord op no. 29.
    2 - Virgilius, Aeneis I, 571.
    3 - Homerus, Il. Θ 282.