25
** i[uris]c[onsulti] epistola.
Exspectabamus ab hirco2 aliquid arunco dignum. Fefellit opinio. Exortus est Tragoraster parvulus,3 dignum patella operculum.4
Fabula suppositum narrat pro virgine cervum.5 At nunc, pro capro, Brassica supposita est.Video iam et mirari lectorem tam abruptum atque praeceps exordium; Brassicam aegre ferre, quod nomen effeminaverim. Sed veniam dabit, nam citra controversiam Brassica ‘fuste’ est mollior, quem ille θηλύνει.6 Quid igitur vetat, quominus diebus his Canicularibus, dum prolatae sunt res,7 eamus spectatum scabentes mutuum mulos?8 Ridebimus Brassicam et in Brassica Tragoram. Nam ille ex huius sterquilinio gemmas colligit9 placentque unice illius palato
Annales Tragorae cacata charta.10Adeo verum est quod Plinius tradidit, verum ‘Brassicae laetamen esse fimum asininum’.11
Videamus itaque quid sit hoc ‘saliare’. Carmen enim puto scriptum antiquis vocibus,
26
ut illa olim ne sacerdotibus quidem suis intellecta.12 Quaerendus forte Aelius Stilo,13 ut sciamus quid sit ‘pa’ et ‘po’, ‘pilomnae’, ‘poplae’ et ‘topper’ et ‘antigerio’ et ‘cerusmanus’ et centum monstra verborum. Nam quae sunt Saliaria, nisi Minervii versus et Iunonii et Janualii14 - est autem et hic de Jano nescio quid - similesque deorum hymni, aut certe axamenta illa,15 in quibus Mamurium celebratum cognovimus?16 At hic nihil horum, nisi forte ‘malefacium’ et ‘forispatium’17 inde est, atque huiusmodi ‘foriae’.18 Nam ‘porcus femina’19 non dubie est a Numae saeculo. Nec unquam Brassicae tam bona vox excidisset, nisi in Nizolio esset alicubi.20 Quodsi tam bene Ciceronem pervolvisset quam Nizolium, scivisset profecto in emendatissimis exemplaribus vocem ‘obtrectari’ scriptam, nec uno in loco.21 At nos credebamus Brassicam ‘senibus ad focum’ historiam scribere;22 ille ornat pulpitum Nizolio, Calepino,23 Perotto24 et Adagiis Erasmi et Junii.25 Hinc sint illae paroemiae, quas, ne non satis suae viderentur, abutendo ubique corrumpit. Haec officina ‘leunculos’ nobis dedit ‘compactiles’, ‘risum Chium de parasito, tanquam de hoste suo’, ‘Jovis suffragium’, ‘Bioneos sermones’, ‘glossogastores’, ‘botros’, ‘fucos’, ‘scapulas’ et ‘frontem’, ‘salivam lingere’, ‘nitrum’ denique, ‘cucurbitas’, ‘amaracinum’ et ‘nasturtium’.26Videtur tamen et lexico Graeco usus. Nam unde alioqui comperisset λαρυγγίζείν notandum accentu duplici, quod non modo in contextu ita scriptum, sed in ora libri re-
27
petitum est,27 ut observatu dignissimum, ne quis hoc scilicet operarum Guyoticarum28 potius quam Brassicae Errratum [sic] crederet. At etiam fecit proverbia, non contentus describere. Nam quis ante illum dixit ‘ululantem daemonem’, et ‘butyro circumlita diplomata’? Iam vero illa, ‘quasi uno fasce colligare’, et ‘qui in vita tibi nullum detrimentum fecit’,29 eruditionis sunt reconditioris, et mirum ni ex Elegantiis Manutianis.30 Illa vero, ‘pectus tuum ingenuum nobis aperi, id est candidus esse voles’.31 Item, ‘tantopere non quod’, et, ‘forte Plautismus est elegans, ne quid hic ego mihi arrogem’,32 quam belle cohaerent? Quam sunt non publici gustus? Quam sapiunt Brassicam? Tam lepide lexes compostae, ut tesserulae omnes Arte pavimenti atque emblemate vermiculato.33Nec minus istud ‘quo pacto’ pro ‘quoquo pacto’34 paucorum hominum est, hoc est Tragorae et Brassicae, nisi hic forte Naso Catullianus est.35 ‘Probus’, inquit,36 ‘feror’: magis credo, quam si ‘esse’ dixisset. Quid enim hoc homine potest esse nequius, qui invictos Bataviae Ordines, quasi per delicias ‘suos’ vocat?37 Nobilissimo vero Dousae, sine cuius carminibus margines implere non potuit, parcere vult videri, ita tamen ut invidiam concitet, cum toties ‘ipsum’ vocat.38 Putat, credo, nos omnes esse Pythagoristas, ut ipse est, nec aliud occinere quam semper αὐτὸς ἔϕα.39 At nos Hercule scimus τὸ μαλάκιον τραγορίδιον in illius verba iurasse,40 Ionum more, quibus illud semper in ore: ναὶ μὰ τὴν κράμβην.41 At quam triumphat in ‘extranei’ vocabulo,42 quo nescio quem perstringit; nec enim meminit homo insulsissimus lectum sibi in Erasmi Chiliasin, ubivis patriam esse,43 aut putat ullam sibi patriam esse, quem sapiens nemo unquam natum putavit.
Iam ab initio repetamus has paginas. Postquam ‘delatorem’ et ‘hybernas noctes’ et verba illis noctibus frigidiora legeris, invenies ἐπιϕώνησιν plane divinam: ‘Quid porro egisse Brassicam putes, postquam accepit?’44 Brassicam vero? Ego quidem ivisse decoc-
28
tum. Quid vero illi cum Sisenna simultatis intercedit, nisi forte infensus est omnibus qui historiam bene scripserunt?45 Mastigia ille ‘Brassicomastigas’ ausus est dicere, alter Homerus scilicet.46 Larvatus est, nihil praeter ‘larvas’ et ‘larvam’ loquitur.47 Grammaticum video et philologum et philosophum et ne quid supersit ad dementiam iurisprudentiam profitentem. Obiectos errores quam facunde diluit? Abi tenebrio et in ludum literarium redi. Quis te unquam docuit ‘virum novum’ dicere? ‘Hominem novum’ recte dicimus, atque ita loquuntur Tullius et quisquis legitur.48 At ‘virum novum’ eo significatu quicunque ostendet mihi, ‘vir’ erit, quamvis ipse fuerit Tragoras. ‘Saeculum’ poni sive pro lustro, sive pro decennio inauditum est, et quod Ciceronem ita ais usurpasse, mentiris haud insolens.49 Quodsi loquendi ϕράσιν ὑπερβολικὴν putas ἱστορικω̂ς poni posse, etiam hoc suadeo Annalibus tuis inseras, vixisse Martialis aevo Lesbiam, natam rege Numa.50 ‘Anonymon’ fateris Graecam esse vocem. At quidni inquis inflectam Latine?51 Quo exemplo, fatue? Plinius ille, quem tu admodum oportune citas, herbam ‘anonymam’ dixit, an ‘anonymon’? Arborem similiter ‘euonymam’, an vero ‘euonymon’?52Nihil est manifestius quam te pariter et Graece et Latine callere. Iam vero illud erratum omnium turpissimum ita defendis, quasi non aeque ineptum esset Snoium dicere ‘ab herbis’ fuisse quam ‘a medicis’?53 Deinde quae, malum, ista ἔλλειψις est, quam tu omnium hominum ineptissimus ‘circumscriptionem’ vocas,54 quae duo sunt maxime contraria? ‘Breviter’ profecto ‘nimis et eleganter’ te quispiam ‘a stultis’ diceret. Subaudietur enim ‘fatuitatibus’. ‘Stultus. a. um’.55
Fabulas etiam legisti, ut video, nec illas tantum Phrygis,56 sed et poetarum; atque adeo vis videri peritus istarum rerum, quasi futurus sit quispiam, qui te ‘fabulatorem’ neget.
Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni.57
29
De Theseo et Meleagro quae annotasti nec Latina nec omnino sunt aliquid. ‘Nestor’, quantum video, accusativi casus est, ‘Bellerophone’ ablativi.58 Ad haec quid respondebis, blatero? Nam ista nec Graeca nec Latina inflexio est. Erit forte Hebraica. In fine elegantissimi operis: ‘Ne Hercules quidem contra duos, multo minus contra larvam trifaucem’.59 Mirum ni Panyasis hoc tibi dictarit.60 At nos vulgariter eruditi putabamus Herculis proprium trifauces vincere, nec larvas, sed homines et canes. Hoc Cerberus testatur, hoc Geryon.61 Tu vero et Cerberus es, quia nihil aliud quam latras; et Geryon, ὅτι ἰβηρίζεις.62 Nec in tricipitio laborandum est: Brassica et Tragoras et Tragorae ancilla tres estis ἱστοριόγραϕοι.63
Iam a te philosophica discamus: πὰνυ μὲν πρὸς ἔπος, quod de Academia in Nizolio reperisti, quasi cum Arcesila tibi res esset et scepticis.64 At enim tantundem scis, quid sit illud ‘adversari semper omnibus in disputando’, καὶ ἐπέχειν σωκρατικω̂ς, quantum scis quid sit ‘Academia’.65 Te vero nos non modo Academicum, sed Pyrrhonicum66 putamus omnino, qui dubitare potes, an ille qui in te scripsit, sit ‘in rerum natura’.67 Illis quae de paradoxis dicis nihil esse potest non modo παραδοξότερον, sed ἀδοξότερον. Et ita sim felix, ut ne tu quidem quid dicas, intelligis. Non describam locum;68 leget qui volet, et mirabitur novum te τω̂ν περὶ τη̂ς ἑρμηνείας doctorem,69 qui res non denotari, sed denotare dicis, quod aeque verum est atque illud ‘paradoxa in verbis consistere’.70 Ita enim praecipis loqui et quae sequuntur ineptiora.
Homo supinae negligentiae legem citare ausus es, et quidem unicam ex eo titulo in quo sunt decem. Quae haec impudentia est? Disce, nebulo, sanctius agendum cum legibus quam tu cum historia soles. Lex illa, quam vis, non est de calumniatoribus, nec omnino eo pertinet, sed de famosis libellis.71 Ad rem ipsam serio tibi respondere possem non fieri cuiquam iniuriam, cum id obiicitur quod scire publice interest, eamque esse iurisconsultorum omnium sententiam. Nos igitur feremus apud exteras gentes Bataviam, quam iactare possumus matrem literarum in hac tanta saeculi luce, ex ingenio tuo Tragoraeque censeri? Sed haec aliquando diligentius exponemus, ubi uterque nobis tanti eritis. Interim pro nobis tibi respondebit Trebatius, iurisprudentium nobilissimus, cuius hic est cum Horatio dialogus in Satyris:72
30
nisi quid tu, docte Trebati, dissentis. Tr. Equidem nihil hic diffindere possum. Sed tamen, ut monitus caveas, ne forte negoti incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum, si mala condiderit in quem quis carmina, ius est iudiciumque. Hor. Esto, si quis mala; sed bona siquis, iudice condiderit laudatus Caesare. Tr. Si quis opprobriis dignum latraverit, integer ipse, solventur risu tabulae, tu missus abibis.Finis.