eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    33. [1602] Aug. 2. Aan D. Heinsius1.

    Irascor si aut irasci me posse putas, aut omnino aegre ferre, quod ad constitutum non adfueris. Quid enim mirum si totus Orbis suum te sibi vindicavit et quia

    25

    mecum ut cum iurisconsulto agere voluisti, cave putes tam incivilem ut adversum te μονομερῶς calculum feram. Quod autem versus promittis, bene est; nec possum desperare, cum etiam in literis tibi Pentameter exciderit. At Iambos2 etiam meos laudas: ἐγὼ δέ τις οὐ ταχυπειϑής3. Aliter nobis quam Apelli, et Protogeni4 accidit. Lineam enim, quam conspiciendam reliqui, tu, ubi libitum fuerit, tanta subtilitate vinces, ut necesse mihi videam et penicillum, et tabulas abiicere. Rectissime fecisti, quod istum hominem τὸν οὐδὲν εἰ μὴ τύϕλον pacasti quatenus licuit. Quid enim necesse est inimicitiis gravari eorum etiam qui amici prodesse non possunt! Idyllium tuum, et Elegiam5 toties hodie legi, ut, si quid unquam, haec certe in succum iam abierint, et sanguinem. Nihil est edisci dignius, non modo a nobis, qui quovis Magistro libenter utimur, sed illis quoque ardelionibus nostris, qui adeo sciunt omnia, ut nihil relinquant caeteris. De Poëmatum meorum editione mecum delibero. Si quid erit, seligam meliora, et finiam lusus, quos hactenus excusat aetas. Certe nihil est quod aut Scaligero, aut Legato6, aut tibi negare possim, qui urgent, et instant; reliquos parum moror. Hoc certum non aliter me vulgaturum mea, nisi tu et tua promiseris. Nolo enim credant peregrini ulla ex parte me ad fastigium illud Poëseos accessisse, quo aditus datur Belgicis etiam ingeniis; id tu proba, si me amas. Vale Iuven(um) quotquot sunt eruditissime, οὗ δύναμαι γλυϰερώτερον οὐδὲν ἰδέσϑαι7. II. Aug. Hagae Comitatensi.

    Admirator ingenii tui maximus
    Hugo Grotius.

    Adres: Clarissimo, Eruditissimoque Iuveni D. Danieli Heinsio ten huyse van Juffrouw Wijnhof op de Papegracht tot Leyden. Loont den bode.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 384.
    2 - In Heinsius' Auriacus, sive libertas saucia (1602), komen verscheiden iambische gedichten van Grotius voor: Iambi Libertati sauciae Heynsianae; Dan. Heinsio cum Adamum exulem suam offerret Choliambi; Albo Heinsii inscripti Iambi (Rogge 300).
    3 - Theocritus VII, 37.
    4 - Plinius, N.H. XXXV, 10.
    5 - In Heinsius' Theocritus (1603) vindt men den Griekschen tekst met een prozavertaling en aan 't einde de metrische vertaling van enkele Idyllia. In 1603 komt van Heinsius bij Joh. Maire te Leiden een bundel gedichten uit, waarin drie boeken Elegiae.
    6 - Buzanval.
    7 - Cf. Homerus, Od. ι 28.