eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    29

    36. 1602 Sept. 4. Aan P. Bertius1.

    Cl. Eruditissimoque D.P. Bertio Philosophiae practicae professori dignissimo Lugdunum Batavor.

    Nihil mihi gratius contingere potuit, Clarissime Berti, et ea quam tueris Philosophiae professione dignissime, quam litteras mihi abs te dari, et quidem amoris nec vulgaris indices. Quis enim alieni operis curam suscipit nisi non alienus? Hoc etiam quod institutum opusque ipsum probas tuo in me meaque studio imputandum est. Nam alioqui satis novimus τὸ ἀϰριβὲς τῶν σου ϰριτηρίων, et imbecillitatem conatus nostri τῶν πτερυγιζομένων. Rectissime mones, Atheniensium Rempublicam2 non fuisse τῶν ἀριστοϰρατουμένων; nec oportet ea de re dubitari. τὸ πρᾶγμα ϕανερόν ἐστιν. αὐτὸ γὰρ βοᾷ3. Comparo tamen hanc nostrae in Parallelis meis. At non πολιτεύματος modo comparationem institui sed rerum gestarum, situs locorum caeterarumque rerum in quibus Athenarum populique Atheniensis necessarius ad contentiones usus fuit. Neque enim nescis praecipuam in civitate considerationem esse τοῦ παράλιον εἶναι ϰαὶ τοῦ ϑαλασσοϰρατεῖν. Si enim solius regiminis Reip. ratio habenda fuisset nequaquam dubium fuit Spartiatarum potius Rempub. quam Atheniensium adducendam fuisse, idque etiam fecimus libro primo, ubi Archagetas et Comites Batavorum atque Praefectos, τὴν Γερουσίαν et Consilium quod Status dicitur, Ephoros denique et Ordines componimus. Sed nihil vetat τὴν πολιτείαν τῶνϑηναίων τῇ ἡμῶν ἀριστοϰρατίᾳ παραλληλίζεσϑαι τῆς ἀμϕοτέρωϑεν μίξεως ἕνεϰα praesertim cum oppida apud nos nonnulla plurimum a Democratia trahant, ut Dordrektum cuius status admodum popularis est. In Romanorum Republica tecum a Bodino dissentio, sed vide annon hoc amplius defendi possit, Romanorum Rempublicam tunc cum fuit optima ad illam Aristocratiae speciem accessisse quam definit Philosophus ὅσαι τῆς ϰαλουμένης πολιτείας ρέπουσι πρὸς τὴν ὀλιγαρχίαν μᾶλλον4 ubi τὴν ϰαλουμένην πολιτείαν illam quam tu dicis intelligo, quae ϰυρίως προσαγορεύεται τὸ ϰοινὸν ὄνομα πασῶν5. Quanquam enim summum illud imperium quod ius Maiestatis Bodinus vocat6 puta in bellis iubendis, penes populum fuerit, plurimum tamen refert, penes quem sit ordinaria et quotidiana ut ita loquar rerum administratio, ϰαὶ πάντων τῶν τυχόντων διαϰονία. fuisse autem illam Romae apud optimates neminem negaturum puto. Sed haec quaestio disputationem prolixiorem et magna historiae argumenta desiderat. Et est omnino difficile iudicium τὸ περὶ τοῦ πολιτεύματος, quoniam omne regimen aliquid ex vicino trahit, ut nihil est undique sincerum. Legum illarum de quibus ad me scribis non alias vidi quam quae apud Stobaeum exstant a Damasceno7 aliisque

    30

    perscriptae. Itaque librum illum quem laudas videre gestio, animo complexus liberalitatem tuam qua mihi eius usum polliceris. Videbo autem apud te cum primum Lugdunum venero. Lipsii8 nostri donarium vide et expende quam sibi necessitatem imposuerit vir ut sit omnia, non satis prudens, adulandi tam foedis erroribus. Tantumne ambitio potuit suadere malorum9. Vale vir clarissime, cum reverendo socero tuo10. Resalutat te pater officiosissime. Prid. Non. Septemb. anno 1602. dabantur Hagae comitatensi.

    Addictus tibi
    Hugo Grotius.

    Notes



    1 - Afschr. Bibl. Nat. Parijs, fonds Dupuy 675 f. 38. Petrus Bertius was 11 Juli 1593 tot Sub-regent van het Staten-College aangesteld, en gaf in die hoedanigheid college.
    2 - Het gaat hier over Grotius' Parallela Rerumpublicarum, waarvan boek I en II verloren zijn gegaan, en boek III in 1801-1803 door Johan Meerman is uitgegeven (Rogge 141). Dat het werk in 1602 reeds geheel of grootendeels in handschrift gereed was, toont Meerman in de voorrede aan. Brandt, Leven I p. 62, stelt het, foutief, op 1614.
    3 - Aristophanes, Vespae 921.
    4 - Aristoteles, Politica IV, 5, 11.
    5 - Ibid. IV, 5, 9.
    6 - Jo. Bodinus, de Republica I, 8.
    7 - De Parallela van Johannes Damascenus zijn een excerpt uit een vollediger exemplaar van Stobaeus, dan wij thans bezitten. Zie Stobaeus, ed. Gaisford, I p. VIII.
    8 - Waarop dit doelt is mij onbekend. Men zou aan Lipsius' Diva Virgo Hallensis denken, doch dit boek is van 1604.
    9 - Lucretius, R.N. I, 102.
    10 - De Regent van het Staten-College, Johannes Cuchlinus.