Equidem absentiam tuam, Clarissime Heinsi, diutius non fero. tu tamen et Neostadium2, et me frustratus es. Ego Myrtilum3, quem per Gisbicium4 poposceras nunc demum mitto, occupatus hactenus nuptiis Barneveldianis5, quibus factum est, ut nec dies, nec noctes habuerim utiles. Mitto tibi Epithalamion, et de eo expecto iudicium tuum, praesentis potius, si ita videbitur, quam per literas. Utinam extorquere tibi amicitiae iure possim libertatem illam, fidemque iudicii, quae certe mihi debes. Sed ut auribus meis nihil dari volo, ita nolo plane improbes carmen quia fusum est fere, ut nos dicimus, ex tempore. Ridebis me scilicet, qui censori leges feram. Tu tamen hoc patere, et vale. VII Febr. An. CIƆIƆCIII.
Tibi addictissimus
Hugo Grotius.
Adres: Eerzaeme, erntfeste, hoochgheleerde Daniel de Heyns, Professeur in de Universiteyt tot Leyden. Op de Papegracht. Loont den bode.