eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    56. 1604 Nov. 27. Van P. Merula1.

    Paullus Merula Hugoni Grotio S. Dico.

    Gratus, amicissime d. Groti, si quidem ita possum, esse volo pro oblato nuper

    47

    carmine. Venit tandem, ecce, ad te Magni mei Patrui Tragoedia2, a me fideliter ex Actis, quorum optima lege sum heres, concinnata. Boni, spero, consules, spectabisque non tam quis scribat, quam quid de quo scribatur. Necessitas me compulit, quod viderem haec omnia tam ieiune falsoque legi in vulgatis Martyrologiis. Monueram, qui nuperrime recuderunt3, ut me compellarent ad eum locum provecti, solidiorem accepturi et fideliorem narrationem; sed frustra me habuerunt iniuriane an incuria? Processit hactenus lente satis opus nostrum saltuarium4, propter crebras ad initia carceresque, ut fieri solitum, interpellationes; quibus facessere iam iussis, magis sudabunt deinceps praela. Te, quaeso, ut meas subinde vices ibi suppleas cum Meursio nostro. Rem mihi feceritis gratissimam. Carmina etiam vestra5, huic foetui commendando, exspectabo, vel, si vultis, emendicabo. Puerorum nolo, fascinant me vestra; qui serii hoc aevo Poëtae. Vale amicissime Groti. Raptim Lugd. Batavor. V Kal. Decembris CIƆIƆCIV.

    Adres: Clarissimo viro D. Hugoni Grotio I.C. mihi amicissimo Hagam.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.L. 749.
    2 - Fidelis et succincta rerum adversus Angelum Merulam tragice ante XLVII annos, quadriennium et quod excurrit, ab inquisitoribus gestarum commemoratio. L.B. 1604. Voorin het carmen van Grotius, waarop Merula doelt.
    Een Nederl. vertaling van de ‘Fidelis ... commemoratio’ door Willem Merula verscheen eveneens in 1604. Zie verder Haak ll. p. 126.
    3 - Hij heeft hier het oog op Haemstede's Gheschiedenissen der vromen martelaren, van 1604 (9e druk). Knuttel, Bibliographie p. 122.
    4 - Zie p. 45 n. 3.
    5 - Er komen in de ‘Placaten’ geen gedichten van hen voor.