Clarissime Heinsi.
Irascentem me negotiis meis - quae exigua quidem, sed tamen multa sunt - qaod tanto tempore ne literis quidem tecum coniungerer, deprehendit bellissima occasio, quae debetur Garnandisto2 nostro. Is cum et literis et inscriptione Problematum suorum me tibi sociasset - quod fere solent, qui mihi optime volunt - quae utrique nostrum erant communia forte prius ad me pervenere: Uterque rei gratiae sumus: uterque in solidum tenemur, Creditum hoc dividi non potest. Sed tibi constat ratio: habes quod imputare possis: ego nihil unquam aliud quam debui. Ita sine fine obligor. excusarem me, quod prior haec resignaverim, prior legerim. Sed ita arbitror ne illam quidem partem a me alienam esse, quae tua propria est. Non possum tibi non conqueri miseriam meam. Germanus3 quidam - nosti hominum genus - edidit figuras asterismorum caelestium cum explicatione. Eo in libro nihil paene est, nisi ex Manilianis maximi Herois4 aut meis ad Aratea commentariis5 depromptum: nec tamen usquam profitetur illorum nomen,
48
quorum fere paginas exscribit. Etiam praefationem suam expressit ex mea. Et Scaligeri quidem, cuius opera vel propter ipsum perpetuo omnia legentur, id non interest. Mea aut peribunt, aut si benignius mecum aget fortuna, faciet posteritas utrum volet furti reum. Ita etiam tenuis fama insidiatores habet. Vale mea gloria. 15 Dec.Cultor ingenii tui
Hugo Grotius.
Thesium6 exemplaria tibi mitto duo; manent apud me altera totidem. Saluta suavissimum Baudium.
Adres: Edele, erntfeste, hoochgheleerde heer Daniel Heinsius Professeur inde Universiteyt tot Leyden. Inde huysinghe van Raphelengh op de Breestraet. Loont den boode.