eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    72. [1606]. Van D. Heinsius1.

    Dan. Heinsius Hugoni Grotio S.D.

    Tertium Elegiarum mearum librum, Groti clarissime, eundemque primum tibi offero; simul patrono, amico, censori. Tertium ordine; primum eorum, quos iudicio maiore et aetate conscripsimus. Ante annos enim aliquot nati sunt reliqui, et aetatis veniam pro laude habent. Cuius quidem rei rationes omnes afferre possum, praeter laudes tuas. Ne cum Diomede audiam:

    Τυδείδη, μήτ᾽ ἄρ με μάλ᾽ αἴνεε μήτε τι νείϰει, Εἰδόσι γάρ τοι ταῦτα μετ᾽ργείοις ἀγορεύεις2,

    cum nihil unius praeconio illius virtutibus accedat, qui mundum hunc divini ingenii sui testem fecit: priusque ad famam, quam ad pubertatem pervenit. Hoc dicam tamen: fructum vitae totius eo die me tulisse, cum tibi innotui. Ex eo tempore colui, suspexi, veneratus sum te; non quidem ut reliqua ingenia, quorum hodie maxima frequentia, sed ut σεβάσμιόν τι ϰαὶ ἐϰ Διὸς πεπλασμένον. Istum animi affectum confirmarunt cum alia, tum vel maxime humanitas tua, et morum suavitas, quae reliquas ingenii tui dotes, et fortunae, a duobus malis muniunt, τῆς νεμέσεως, ϰαὶ τοῦ ϕϑόνου: quae plerumque τὰ τῶν ϰρειττόνων, ut apud Aristotelem3 est, invadunt. Conciliatrix enim animorum est modestia, ϰαὶ τῆς ὁμιλιάς τὸ ἐπαγωγόν. Accedunt et similia multa in utroque, aetas, mores, odium fastus et insolentiae: qua non ulla via magis ad virtutem lubrica. Studia etiam eadem ex parte, licet eruditio diversa quam tam libenter in te agnosco, quam ipsa ea invitus careo. Praecipue autem ea quae e poetica petitur voluptas. Quam hactenus tractasti, ut excellas, non ut nunquam desinas. Vulgo dissimilis, de quibus illud dicas,

    Οἱ μὲν οὖν τέττιγες ἕνα μῆν᾽ ἢ δύοπὶ τῶν ϰραδῶν ᾄδουσιν, οἱ πολλοὶ δ᾽ἀεὶ Νεανιϰῶς ᾄδουσι πάντα τὸν βίον4.

    Sicut pueri, ignem si videant, splendorem mirantur, accedunt, manum admo-

    62

    vent, de periculo suo securi, ita miseri illi poesin tractant, cum dispendio temporis et sui. Accedit et Hospitale ius, et τοῦ ξενίου religio, mensaeque tuae tessera, quam plerumque decedenti offers; non ζωστὴρ παναίολος, aut δόρυ μείλινον, aut δέπας ἀμϕιϰύπελλον5, sed versus divini, acuti, admirandi et, ut his omnibus plus dicam, tui. Accedit et hoc, quod ut non vituperari ab omnibus, ita nec laudarl a quovis optarem: ut enim aliis culpari, ita mihi laudari a multis molestum est. Quod si tibi me probaro, non dubitabo de reliquis, qui in his agmen ducunt. Vale, Vir clarissime, et me ama.

    Notes



    1 - Gedrukt D. Heinsii Poemata (1606) p. 77, vóór het derde boek Elegiae. In de uitgave der Poemata van 1610 komt deze brief eenigszins veranderd opnieuw voor; zie hierachter bij de brieven van begin 1610.
    2 - Homerus, Il. Κ 249.
    3 - Bij Aelianus, Var. Hist. XII, 54.
    4 - Cf. Aristophanes, Aves 39.
    5 - Homerische geschenken; zie bv. .Il Δ 215, Ε 666, A 584.