eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    73. 1606 Febr. 5. Aan Dirk van der Does1.

    Diderico Dousae, Iani Dousae F.

    Nobilissime et Eruditissime Iuvenis.

    Tibi, tuaeque familiae novum haudquaquam est me obligare, sed inter caetera nomina illud vel praecipuum erit, quod nova adhibes fomenta ei affectui, quem iampridem mea erga patrem tuum reverentia, tuaeque virtutes inter nos conciliarunt: idque per literas facis, in quibus non minus animi tui vere generosa simplicitas quam paterni ingenii suavitas elucet. Te nunc habet ista secundum. Quid ergo mihi gratius, quid honorificentius potuit contingere quam Dousam complecti, Dousae Filium, Dousarum Fratrem? Adiicis huic beneficio amplissimum mum munus, usum offerens eorum librorum, quorum dignitatem ille optime noverat, qui non alium quam te Bibliothecae dominum dedit. Solus eras quem ista decebat haereditas. Nec est quod eam te putes iure filii accepisse. Doctorum ingeniorum docta supellex non est in censu patrimonii, non magis certe quam Regna Regum, Imperia Principum. Neque tu in hanc possessionem genitus, sed electus es. Sapientissimus senex iam omnia relicturus praeter illud quo Dousa fuerat, circumtulit totum per Orbem mentis oculos cuinam tantae eruditionis instrumentum relinqueret: nec diu dubitandum fuit: idem successor iudicio et natura destinabatur. Docet experientia quam nihil in illo quamvis moriente error sibi vindicaverit. Eum sibi substituit, qui libros sciret, non tam privati esse quam publici iuris: qui procurationem vocaret, quod alii dominium. Ecce enim tua ultro omnibus offers quibus nulla spes est proficiendi per tui parentis vestigia: quos utinam inter ego sim, quem tu eo honore dignum existimas, ut chartas: evolvam, quas illae manus, illi oculi contrectarunt. Qiud dicam? Maius est quod promittis, quam ut gratias vel agere possim: et si possem, mallem praesenti, quod brevi futurum spero. Interim Deus O.M. te, matrem, fratremque beet ac sospitet. Hagae Comitatensi. 5 Febr. 1606.

    Nob. Vestrae servire semper paratissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epistolae p. 751. Van de 12 kinderen van Jan van der Does waren er bij zijn overlijden nog vier in leven: Anna, geb. 1572, gehuwd met Caspar van Ewsum; Frans, 1577-1630; Steven 1576-1622, raadsheer in het Hof van Holland, en Dirk (Theodorus) 1580-1630, die in militairen dienst ging. Deze laatste heeft blijkens dezen brief de papieren van zijn vader geërfd. Dat hij ze hier ter beschikking van De Groot stelt, zal wel verband houden met diens benoeming tot historieschrijver van Holland, in plaats van Jan van der Does, waarover p. 53 n. 1.