Remitto tibi tanto post tempore Panegyricum carmen tuum, dictum honori Regis Britanniarum2. Censuram exspectas, et parum liber scilicet tibi videor. At ego ex animi sententia profiteor, opus hoc extra iudicii aleam videri, maiusque captu nostro, ne dicam sinisteritate saeculi. Quotusquisque enim, si pauciores excipias quam sunt Thebarum portae, vel divitis ostia Nili3, tales eximios ingenii thesauros digne aestimare valet? Sed ultimus quasi fabulae actus ante caetera mihi summe placet, nimirum verba et rerum pondera quibus patriam facis loquentem, et agentem cum rege, ut causae nostrae suffragetur, neve ullam cum gente
65
Hispana pacificationem iniisse velit. Immensum est quod hoc nomine egregium publicum tibi debet. Si bona sua recte intelligat. sed surdo canimus fabulam, et aut non capiunt ista plerique, aut non capiuntur. Misereat me felicium, ut sibi videntur, si domum alere possim misericordiae. Sed quaerendum est unde rumen impleatur. Nam decus et virtus sine re quid aliud, quam ϰόμποι ϰαὶ λόγων εὐμορϕίαι;4. Arbitror te non ignorare Lucam Trelcatium accessisse ordinibus ordinariorum5. pene addideram heroum, sed non ita profananda sunt magni nominis insignia, et tamen mirificum genus mortalium esse oportet eos ad quorum mysteria Baudio aditus patere hactenus non potuit, nec facile patebit, nisi palida mors, quae aequo pulsat pede pauperum tabernas, Regumque turres, o beate6 Groti τινὰ τούτων ἡρώων demiserit orco, vel si malis δόμον ἄιδος εἴσω7. Iam enim collegium suos omnes numeros8 habet, nec fas piumque scilicet novae inaugurationis spem imaginari. Verum ne sibi magnopere placeant isti Ioves humani, non enim audeo dicere cacantes, etsi verum didici fabulari, vix emerim cassa nuce ut scribar eorum gregis, dummodo gravior aere domum mihi dextra revertat9, quod pudenter postulo sub lege gravioris oneris subeundi. Scaliger noster, heros absque controversia, non satis belle se habuit per hosce aliquot dies. Conflictatur tussi, nauseat ad omnes cibos, sitit ἀσβέστως, sed ut perspicere videor οὐϰέτ᾽ ἰατρὸς ἐών, praecipue hominem afflictat μελαγχολιϰόν τι πάϑος et vehemens tristitia, sed sine ulla labe divinae illius mentis. De venerando sene Beza10, vide ut memineris. Ego duplex pensum detexui, carmen Heroicum vel saltem Hexametrum et Trochaicum11. Neutrum valde displicuit Scaligero, qui unus mihi est instar omnium, nisi quid tu, docte Trebati, dissentis12. Vale iuventutis ocelle. Datum Lugduni Batavorum V Nonas Martii CIƆIƆCVI.