eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    76. [1606 April]. Van Is. Casaubonus1.

    Beasti me, praestantissime Groti, cum iudicasti dignum, cui musteum adhuc carmen, a te super magni Bezae obitu scriptum, mitteres. Equidem omnia tua solitus sum, pro eo ac debeo, vehementer admirari, ut in quibus certent ἐξ ἴσου αἱ τῆς διανοίας ἀρετὰι ταῖς λεϰτιϰαῖς. Sed ex huius tamen carminis lectione praecipua quadam voluptate sum affectus. Tantum enim virum a tanto Poeta defletum esse, incredibiliter laetabar. Tum autem ea tui poematis ratio est, ut quae illo continentur, omnia esse verissima, neque ποιητιϰῇ ἀδείᾳ ficta, nemo bonus sit negaturus; quo magis affici soleo, cum illa legerem necesse erat, ut vix

    66

    lacrymis, mihi crede, abstinerem, cum tuum carmen iterum atque iterum legenti acrior cogitatio animi mentem subiisset, quantam in uno capite Ecclesia Dei iacturam fecisset; quem tu locum mihi videris elegantissime gravissimeque tractasse. Biennium est, et quod excurrit, ex quo Bezam Genevae satis longo intervallo vidi2, qui etsi erat senio confectus, non minori tamen admirationi mihi fuit, quam fuerat olim, cum inenarrabili quadam δεινότητι de rebus gravissimis disserentem audirem. In iis, quae liberali adeo manu praeter meritum meum mihi tribuis, vehementiam agnosco tui erga me amoris. Equidem ex quo primum παράδοξον illud ingenium mihi innotuit, quod in tuis scriptis omnes mirantur, nihil habui antiquius quam ut mei in te adfectus aliquam tibi significationem darem. Sed nescio quo modo factum, ut negligentior hactenus in mittendis ad te literis fuerim. Nunc postquam sum abs te iterum provocatus, dabo operam sedulo, ne meum officium hac in parte possis desiderare. Vale.

    Notes



    1 - Gedrukt Casauboni Epistolae p. 629. Volgens n. 7 had Grotius het gedicht op Beza's overlijden begin Maart 1606 nog niet gereed. Ik stel dezen brief daarom op April 1606. De Anapaesti in mortem Bezae zijn gedrukt Poemata p. 204.
    2 - Casaubonus had Beza in Juni 1603 te Genève bezocht. Pattison p. 57.