eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    77. 1606 April 30. Van Jac. Gruter1.

    S.P. Optavi ego pridem V. Cl. offerri mihi occasionem aliquam non otiosam et ἀϕορμὴν decoram testandi in te studii nostri. Idque iudicio magis aliquo nostro atque δυσωπίᾳ quam diffidentia humanitatis tuae, per quam etiam de medio sententiam epistolae licebat arripere. Sed dum cesso, supervenit res talis, quae me malo cogeret, non iam amicitiam tuam atque usum, sed fidem et patrocinium quaerere. Litem dico, in qua Senatum apud vos supremum2 appellare, atque tuo patrocinio uti visum fuit Cl. Beaumontio nostro mihique. In qua tametsi scio, quantum ingenio atque industria potes, adniti te tamen ut hoc ipsum facias, etiam atque etiam oro. Locutus sum coram A.V. van Santen3, quando in eorum γούνασι eventus positus est. Ille cum cura causam se cogniturum pollicitus est. Si praeter eos testes, quos laudamus pluribus opus erit, cum sciam, curabo. Sed de his aliisque pro insigni sua doctrina atque usu fori, Beaumontius noster rectius tecum, si opus erit. Ego verbulo tangere volui, ne rerum mearum securus omnino viderer. Optem existere aliquid apud nos aut in rebus meis, quo gratiam reponere tibi pro molestiis illis possim, quas tibi facio. Hoc autem persuade tibi, esse me unum ex iis qui te aestimant, et ut in eorum numero me habeas qui te amant, et amari vicissim a te cupiat, unice oro. Vale. Middelb. prid. Kal. Maii Ai. CIƆIƆCVI.

    Tuus Iacobus Gruterus.

    Adres: Cl. V. Hugoni Grotio I.C. Hagae-Comitis.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Amsterdam, cod. 30 U. Over Gruter en Beaumont zie p. 58 n. 9 en 10.
    2 - De Hooge Raad.
    3 - Johan van Santen, raadsheer in den Hoogen Raad van 17 Dec. 1603 tot zijn dood, 26 Oct. 1609.