Iac. Aug. Thuano Hugo Grotius S.
Facilius ab occupationibus tuis, Virorum Illustrissime, impetrabo ut carmen hoc2 legas, si non et epistolam prolixam adiunxero. Caeteri quid tibi debeant - debent autem immensum et boni et eruditi omnes, quorum hos scriptis, illos exemplo instruis - digno forte munere testabuntur, si quid tamen tantis meritis dignum reperire potest. a me pro gratia accipies professionem paupertatis, cum videris quam sint exigua et mole et pretio quae a nobis possunt exspectari. Simul hoc munusculo veniam deprecabor eorum quae tibi puerili quondam temeritate obtrusi: quorum equidem toties me pudet ac poenitet, quoties a me, ne meminerim, impetrare non possum. Erit, puto, cum et horum me poeniteat. Imo iam poeniteret, nisi aliquid hoc mihi videretur, ex eo tempore quod foro dicatum est tributum Musis pendere, et magno animo damnare vulgi opinionem artes illas parum sociabiles iudicantis. qua in re contentus studii laude de successu despero: nam quae ad gloriam singula sufficiunt, ea cum gloria utraque coniungere pauci Dis geniti potuere: iidem scilicet, quibus aequa felicitate contigit, acta scribere et scribenda agere. Hagae. Prid. Kal. Oct.CIƆIƆVI.
Adres: A Monsieur Monsieur de Thou President du Parlement a Paris et Conseiller d'estat.