eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    84. 1606 Oct. 2. Aan D. Heinsius1.

    Clarissime Domine.

    Tibi gratias ago, Typographo ignosco, Baudium absolvo2. Quid enim erravit, qui credidit non esse numerosis exemplaribus vulganda carmina, quae sive bona sunt, quod nunquam mihi persuadebitis, paucorum laude contenta esse debent, seu mala, ea ratione multorum notas lucrabuntur. Sed ita nobiscum agitur ut quibus labores nostros donamus iisdem famam nostram gratificemur. Mecum autem ita agitur ut cum lusore paupere, qui perdere ne tum quidem potest cum vincitur: eius autem generis hominibus crebro arbitror tentandam aleam. Satis enim tuto periclitatur, qui quod speret habet, pro quo timeat non habet. Gaudeo sane, quod τὸ τοῦ σοϕοῦ experimento comprobasti, εἰ τὰ τῶν ϕίλων ϰοινὰ μάλιστα οἱ τῶν ϕίλων ϕίλοι ϰοινοί3 praecipue quod coeptum foedus hospitali uterque tessera obsignastis. Atque utinam fuissem et ego τῶν δαιτυμόνων. dixissem aliquid tam stultum, quam ea erant, quae te nuper laudare coëgi, ne me impune convivio excepisses. Ego, severus ille censor, ultro poposcissem maioribus, cum superindicto, bene te, bene me, bene nostram. Nec enim aliter decuisset apud ducturientem. Bene cessit Tiardae nostro quod Baudium non vidit, ex quo contractior dormit. Non placuisset illi, vereor, vultus maritalis. quid enim illo tristius, cui

    71

    ex animo tristi esse non licet? Fingo mihi non iurgia tantum molesta, sed et delitias molestiores: cum miser coniunx infausto noctis tributo mala quae pertulit deprecatur. Sed heus tu, versus meos cur ita contemsisti, ut nulla paene apud te exemplaria retineres? An te puduit malorum carminum esse divisorem? Nunquam effugies. reddam tibi si huc veneris. si non veneris, ipse referam. Vale, dulcissime Heinsi, et in Maximo4 diligenter perge. Postrid. Cal. Oct. CIƆIƆCVI.

    Venerator nominis tui
    Hugo Grotius.

    Adres: E. Erntfeste hoochgheleerde heere Daniel Heinsius Professeur in de Universiteyt tot Leyden. Loont den brengher.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 400.
    2 - Zie p. 69 n. 4.
    3 - Theophrastus bij Plutarchus, de Frat. Amore 20.
    4 - Maximus Tyrius; zie beneden n. 6.