Doctissime Heinsi.
Te an Tyrium2 tuum magis exspectem, ita te semper amicum habeam, ut nescio. nam et librum videre vehementer exopto, a se bonum, a te meliorem, et quem ipsa mora desiderio meo commendavit. Et tu quoque abfuisse iam pene saeculum videris. sunt praeterea quae tibi referam iussu D. Busanvalii. Fac itaque ad nos venias. Nam Mylio ipse te Maximus optime excusabit: cui tamen ego interim impatientiam exspectationis spe propinqua mitigabo. Et eadem opera poterit res materterae3 tuae apud Hugensem Secretarium4 tua gratia adiuvari. quod et Venio5 videtur, qui protracti negotii hanc reddit causam, quod Bevernius6 nondum praesederit. Addam et hoc si quid forte ad rem pertineat, optare me iudicium tuum in paucis Erotopaegniis meis7, quae puto iratus otio meo effudi. Cura ut valeas. XIX Dec. CIƆIƆCVI.
Ingenii tui admirator
Hugo Grotius.
77
Adres: Excellentissimi ingenii et eruditionis viro Danieli Heinsio Graecas literas profitenti in Academia Lugdunensi Batavorum.