eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    91. 1606 Dec. 23. Van D. Baudius1.

    Causam scribendi praebuit mihi mea facilitas, et quod nemini negare soleo, si quis aliquod humanitatis officium a me efflagitat. Hic vero nuncius in ea causa est, ut fieri possit occupantis. Optarem tamen ut tua vel amicorum opera collocaretur in eam conditionem, cuius eum non poeniteret. Iuvenis est simplici bonitate praeditus; qui fanda atque infanda narrabit de gente Loiolitarum, si quis ei locare volet vacivas aedes aurium2. Non sum tam parum aestimans tuae dignitatis, nec tam intemperanter abuti ausim gravissimis occupationibus tuis, ut ei otiosam audientiam praeberi cupiam. Illud magis πρὸς ἔπος facit, quod pro se poscit. qua in re si aliud agendo, ut assolet, bonae copiae facultas evenerit, noli despicere tenues hominum fortunas. Quod autem incuriose scripsi eum pro se poscere, cave putes de nummario aliquo subsidio esse intelligendum, perniciose enim errares, et ego essem sane nimis impudens, si talia nomina delegarem. sed in summa conditionem quaerit, et est habillé en valet qui cherche maistre. Utinam tibi usui esse posset udum hoc et molle lutum3. sed hoc vix Phaoni Lesbio4 sperare liceat, vovere tamen homini libero in regno libertatis non est interdictum. ϰαὶ ταῦτα μὲν δὴ ταῦτα5, tu vale et boni consule nos solemnia ineptientes. Datum X Kal. Ianuarias auspices anni CIƆIƆCVII.

    Notes



    1 - Gedrukt Baudii Epistolae p. 260.
    2 - Plautus, Pseud. 469 en prol. Casinae 29, op welke plaatsen thans ‘vocivas’ gelezen wordt.
    3 - Persius, Sat. III, 23.
    4 - Cf. Plautus, Miles 1247.
    5 - Aristophanes, Plutus 8.