eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    92. [1606] Aan D. Heinsius1.

    Eruditissime Domine.

    Vide quam me velis erubescere, qui impudentiam, et importunitatem vocas, quod me Murdisonii causa iussisti Mylium accedere, quod certe vel ipsi sine tua commendatione postulanti scis me non negaturum fuisse. Ego vero quod nomen meae culpae inveniam, qui te non ad Mylium aliquem, sed ad homines spurcissimos ablegavi? Tamen sine ulla excusatione id ausus fui, cum tu tamen te reprehendas, quod meis officiis utaris. Itaque aut mihi abstinendum erit posthac ab eiusmodi familiaritate; aut tibi tacendum. Facies autem melius, si quo simplicius meam operam posces - est autem exigua, et certe ad res paucas optabilis - eo me tibi amiciorem fore confides. Nunc quoque

    78

    sentio me non satis reverenter tecum agere: sed dabis veniam amori. Haec tantum scribere placuit, ne me segnitiae accusares; plura adderem: sed nescias quam occupatus sim, in eo, quod brevi videbis. Vale interea, sidus nostrum.

    Admirator tui maximus
    Hugo Grotius.

    Adres: Clarissimo D. Danieli Heinsio meliorum literarum Professori in Academia Lugdunensi.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 393. De dateering is onzeker. Johannes Mordison of Murdison, die in den brief genoemd wordt, was een Schot, die tusschen Nov. 1599 en Febr. 1604 in mijn Bronnen Leidsche Univ. voorkomt, eerst als privaat-docent in de Philosophie, dan als Professor in de Physica, ten slotte in de Logica. In Aug. 1605 komt Gilb. Jacchaeus als Prof. extraord. Logices voor: waaruit Siegenbeek (Gesch. Leidsche Hoogeschool II p. 83) concludeert, dat hij M. opvolgde. Maar Van der Myle, dien Grotius in Murdison's belang ging spreken, werd eerst 8 Sept. 1606 Curator. Als datbezoek dus een Universiteits-aangelegenheid betrof, is de brief na dien datum geschreven.