Doctissime Heinsi.
Santenii2 absentia facit, quo minus negotium materterae3 tuae provehi possit: quem ego, ubi redierit, compellabo. Si qui sunt colores quibus causam
85
vestram adiuvari posse speratis, eos mihi a vobis suggeri aequum est, qui rem a vobis discere debeo, nec quicquam possum, praeter verba, commodare. Forte tibi sequente hebdomade vacabit huc transcurrere. quod non inconsultum erit, ut coram cum Santenio agas: nisi tibi aliter videtur, cuius desideriis per omnia obsequi decrevi. Vale, et, si me amas, fac bene sit Paraphrastae4 tuo. XVIII Apr. CIƆIƆCVII.Tui ingenii cultor
H. Grotius.
Adres: Celeberrimae eruditionis viro D. Danieli Heinsio literarum Graecarum Professori Lugduni.