Iure gloriari possum cum Solone, quem scis fuisse et unum e septem sapientibus, et legum scriptorem solum ex septem: Γηράσϰω αἰεὶ πολλὰ διδασϰόμενος2. Hodie plurima imperii arcana didici, quae hesterna die me latebant. Huc summa summarum redit, ut non sit mihi fas auspicari novam professionem ante adventum D.D. Curatorum, ne frustra te in viam des. οὕτως δέδοϰται τῇ βουλῇ, in qua non est nobis ius suffragii, sed necessitas parendi decretis, nisi videri velimus infractores pacis et perturbatores publicae tranquillitatis. Rescivi τὰ ϰαϑ᾽ ἔϰαστον ex Magnifico Rectore3, qui vir minime est τοῦ πονηροῦ ϰόμματος4, nec nobis inimicus auras vitales carpit5. Accessit et Consulum auctoritas, qui sibi summae curae futurum spondent, ut et nostra existimatio nihil detrimenti capiat, et sanetur vulnus invidiae: quam nullo merito conflavi; nisi crimen est prodesse publicis utilitatibus, et nolentes etiam repugnantesque afficere beneficio. Videntur nostri Consules haud difficulter adduci posse, ut nihil deradatur ex honorario iam decreto, et tamen decedat invidiae irritamentum, labor novi muneris. Ad eam rem obtinendam et Magnificus, et D. Arminius, certatim studia sua pollicentur. Ego non tantum ratum habebo, sed gratum, frui commodis sine onere. Quis enim aspernetur beneficium sine cura, ϑεῶν τ᾽ ἐριϰυδέα δῶρα6, nisi cui aliquid sit in sincipite cognatum cum IC. Iaboleno7? Si tantus amor casus cognoscere nostros8, rem omnem audire poteris ex Syndico9, qui nunc est apud vos. nam me quidem nunc taedet longae scriptionis. heri enim ut a vobis discessi, delatus sum comitate D. Praesidis10 in epulonum collegium, aut potius strenuorum combibonum, erat enim ibi * * eximius cum suo sibi fratre. Multus mihi cum ipso Praeside sermo fuit, non solum de lite ex qua nobis optimae spes praedae metitur, sed de veteri familiaritate quae mihi cum illo intercessit. Omnino iussit me confidere hac aut proxima hebdomade rem iudicatum iri. Si praepotens ἐνδεοπλουσίων collegium vestrae iurisdictioni attribuerit cognitionem nostrorum carminum, partiemur manubias, et faciemus bonum cherubim in camera caritatis. Vale. et ignosce scribendi incuriae. alias erimus diligentiores. Dat. Lugdun. Batav, VII Kal. Maias, CIƆIƆCVII.
87
Salvere plurimum iubeo omnes convivas vestros, iure praecipui autem Borelium11.