eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    103. 1607 Jun. 8. Aan P. Scriverius1.

    Vere atque ex animo profitebor, doctissime Scriveri, me et singulari meo nomine, et qua pars aliqua sum eorum qui in studiis proficere cupiunt, pro luculentissima editione Operis Militaris et Mensorii2, eiusque dono multum tibi debere, quod eo libentius agnosco, quia quo rependam non habeo, ex quo tandem resipiscere coepi ab ea insania, quae mihi cum aliis nonnullis communis fuit, ut coeca quadam innotescendi libidine nihil nisi insaniam meam publi-

    88

    carem, daremque ea mundo spectanda, quae nunc ne solus quidem apud me sine magno pudore et acri doloris sensu conspicio. Tu vero - dicam non ut blandiar, sed ut raram animi fortitudinem, quam, si possim, imitari velim, sane, quod possum, probem, atque commendem - in annos non doctrinae tantum, sed et sapientiae capaces, tibi te et publico servasti; et quo nullum maturae mentis certius esse signum potest, ausus es ita utilitati aliorum studere, ut appareret priorem tibi huius esse quam gloriae tuae rationem ita ubique, quae aliorum exemplo iactare maxime poteras, non minore cura dissimulas, quam caeteri ostentant, unumque beneficii fructum habes bene fecisse. Nam alioqui quae Notae tibi, imo quae Commentaria crescere potuerant ex his quae nunc aut in contextum, aut in marginem recepta, aut etiam inter alienos labores latent? quoties illa tot Manuscriptorum, et veterum Codicum nomina iterare potueras, si omnes sequi, quam novam unus viam praeire maluisses? Quare eo plus praestare aestimandus es, quanto imputas minus. Ego sane quicquid ex illis auctoribus, quos partim hactenus legere non licuit, cum non exstarent, partim vix libuit, quia vitio scriptionis intelligi non poterant, posthac addiscam, sive illud ad Ius pertinebit, quo plurimum facit agrorum limitumque notitia, sive ad Historiam, cuius pars est ferme praecipua res militaris, id onme tuae et diligentiae, et liberalitati acceptum feram. Vale, Clarissime Scriveri, et beatissimo otio diu fruaris. cui puto invideremus omnes, nisi eius usus ad nos quoque perveniret. VIII. Iunii, CIƆIƆCVII.

    Tui studiosissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Fl. Vegetii Renati de Re militari Opera ex rec. P. Scriverii (1633) praef.
    2 - Zie boven n. 3.