Quod officii genus ipse non gravate usurpassem si salva fide nunc abesse liceret, id comitati tuae resigno, nimirum ut honestum hunc iuvenem2 concilies τῷ πάνυ nostro Mylio, quem hodie ex te auditum retulit mihi Reigersbergius3 pro certo esse iturum in Galliam, et quidem propediem, forte antequam absoluta fuerit nostrorum Poematum editio4. quod si fit, non quidem perii funditus, ut ille adolescens apud Comicum5, sed tamen magna spe decidam, nec facile sine eius opera ad nostrum Larem accedet ὁ πλοῦτος ἄϕρων, ϰαὶ πονηρὸς ϰαὶ τυϕλός. Interim nunquam oportuniore tempore daret se mihi obviam, ita nunc plenus sum iniuriarum. Sed desino mollium harum querelarum, et hoc iterum te rogo, cuius causa cepi impetum scribendi, nempe ut primos aditus, et quae mollissima fandi tempora6, velis patefacere huic modesto iuveni,
89
et hactenus pudorem eius sublevare. Si est ut impetrare possit ab humanissimo virorum Mylio, ne se in comitum numerum aggregare dedignetur, immortalem gratiam uterque inibitis, et ego non mediocri me beneficio devinctum putabo. Vale, et nos dilige. Raptim ut vides, Lugdun. Batavorum. XXV Iunii, CIƆIƆCVII.