91
92
Sed ista scire sacculus negat meus, Qui cum Catullo plenus est araneis6, Nec in solutum spes inanes accipit Danista, quod scis esse pessimum genus Mortalium. sed unus e tota tribu Seiunctus esse postulat Ferrerius - χρὴ γὰρ Πλάτωνα δῖον ἐξαίρειν λόγου - Pro quo mihi tot evocati milites, Tot bella sunt pugnata, nec facti piget, Tamen colonus carceris diu fuit, Ut ipse nosti, et nunc abesse cogitur, Aut exulare, ne figurate loquar. Porro ede sodes, o Poëtarum decus, Quid esse facto censeas opus mihi. Quod si optionis indigere rem putas, Nec explicare solus hanc litem potes, Tibi advocandum suadeo Borelium ὃς οἶδε πόλλα ϰαὶ παλαιὰ ϰαὶ μάλα πλάχϑη, νόον τε ϰαὶ πόλεις ἀνδρῶν ἴδεν, Ut quondam Ulysses ille Laerta satus, Quem dia nobis mens Homeri protulit Exemplar utile et salubre, quid queat Virtus, sagaxque pectus haud cedens malis. Huic fide, si quid rite curatum voles. Nam Regis uti munere arbitri, foret Nimis superbum, quanquam in aere sunt meo Reges, nec amplis esse Satrapis minor Te fretus audet gloriari Baudius. Sed ille magnam qui regit Britanniam, Ecquid videtur exsoluturus fidem? Ecquid Dianae studia permittunt, uti Phoebo vacare possit, et nostras velit Respicere Musas? sic opinor, si studet Famam tueri, qua per orbem clarus est. Aiunt enim qui propius observant virum Uno ore, nullum vivere in terris caput, Quod largitatis laude conferri queat Cum rege Iames, experiri gestio, Rumorne mentiatur an verum ferat. Barclaius7 ille, cuius in sinum aureus Defluxit imber testis haud inanis est Quantopere Princeps ille literas amet Et literatos, in quibus non infimum Parare nomen tuque egoque possumus, Ni vana me titillat assentatio,93
Quae veritatis lumen obscurat solens. Sed cur, quod ante deprecari coeperam, Te taediosis demoror sermonibus? Huc tota summa tendit, hoc in cardine Fortunae spes opesque nostrae sunt sitae. Secundus ut se comiter flecti sinat Prece aut favore, ne petaces literas Ad me remittat usque, donec in vado Sit constituta lis Stapelionidae8 Quod obtinere spero cis paucos dies. Sic auguratur animus. interim iubet Κυριαϰὸς ἀνδρῶν οὐ ϰάϰιστος Βαύδιος Ὑγῶνα χαίρειν, πολλὰ ϰλαίειν Σϰώππιον.VII Octobr. CIƆIƆCVII.
Haec sunt non nugae, non enim mortualia9.