Gratularis2 vero mihi, Heinsi Clarissime, et cur quaeso gratularis? quiane ereptam mihi vides eam quam semper habui maximam, literariam voluptatem? an quia in lites, apud quas diverti hactenus, nunc totus relegor? an vero quia totos dies cum eo hominum genere vivendum mihi erit, quos vos non possitis sine stomacho aspicere? Vera sunt quae dico, atque utinam minus vera essent. At tu etiam sic loqui audes quasi in ista, quam tibi dignitatem appellare visum est, aliquid amicis esse posset praesidii, in quo sane nescis quantum fallaris. Nam mihi in hoc munere ἕτερον μὲν ἔδωϰε πατὴρ ut malis nocere possim, ἕτερον δ᾽ ἀνένευσεν3, ut bonis possim prodesse. Putasne tu ei homini magnopere gratulandum qui officii bene gesti non aliam potest sperare mercedem quam graves et magnas offensas? Hoc ei non accidit qui Theocritum, Hesiodum, Maximum Tyrium et similia edendo quicquid ubique doctorum est obligat, aut ut ad minora exempla veniam, qui de Curru aliquid, aut de area4 ludit. Quare etiam vetante te non mentiar, si me invidere vobis dicam, istam vitae tranquillitatem, securitatem animi, libertatem otii. An tu hoc esse putas Hagae litigare, quod Lugduni inter Scaligeros et Baudios vivere? Vestras virtutes magna excipiet gratia posteritatis: quanquam ne posteritas quidem exspectanda est illis quibus vivis licet fama et consentientis orbis iudicio frui: nobis parum est inter ingratos senescere: inter iratos et infensos transigendum est aevum, in praesens sollicitum, in posterum ignobile. Lucani ipsius, cuius tu in mei gratiam meministi, vereor ne mihi nunc obliviscendum sit, nisi quod illi versus5 nimium adhuc haerent animo:
94
O vitae tuta facultas Pauperis angustique Lares, o munera nondum Intellecta Deum.Pleni sunt omnes chori tragoediarum id genus sententiis, quae nobis privata studia commendant. sed nos istorum quasi memores loquimur, quasi obliti vivimus. Ipse ego, cui nunc ista dicere non difficile est, tamen hoc volui, quod nunc incuso. At tu, cui liberius et constantius iudicium est, loco gratulationis consolationem meditare. neque enim minus verum est de eo qui ad talia munera, quam qui ad aulas accedit, δοῦλος πέϕυϰε ϰ᾽ἂν ἐλεύϑερος μόλοι. Morbum tuum iam desiisse spero, aut minuisse saltem: at meus nunc incipit primum, et crescet, donec ego descrescam. XIX Nov. CIƆIƆCVII.
Adres: Erentfeste hoochgeleerde Daniel Heinsius Professeur vande Gryecksche taele ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den Bode.