eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    109. [1608 begin]. Aan J.A. de Thou1.

    Incerti autoris.

    Etsi vereor ne culpam augeam vanitate excusationis, tamen cum quolibet elogio dimitti malo, quam ut in animo tuo residere patiar ullam imminuti amoris suspicionem: a qua nota sum tam procul, ut ibi etiam honorem amicitiae detulerim, in quo religionem officii neglexisse videri possim. Reverentia enim superiori silentio causam dedit, quippe cum te literis adeundum non arbitrarer velut ἐϰ παρόδου, sed, ut in sacris assolet, animo rite praeparato. Cuius rei facultatem cum alias impedierint publicae occupationes, tum hoc tempore prorsus omnem bonam copiam eiurare cogit aerumnosa provincia, quam noster Hercules2 exantlandam imposuit huic infirmo Atlanti. Praesum enim cognitioni rerum capitalium, in quo lugenti campo dum versor, ita cottidie aures meae criminibus audiendis efferantur, ut quamvis hic maxime studeam humanitati, tamen humaniores Musae commercium nostrum aversari videantur, nisi quod earum frigus interdum focillatur blanda compellatione literatorum hominum, in quibus tu familiam ducis. Haec defensio, si aequitatem tuam novi, non tantum ad veniae spem mihi proderit, verum etiam ad eliciendam ab amico pectore commiserationem. Sin queri porro pertendis, non tam offendar expostulatione quam laetabor iudicio, quod studium in scribendo nostrum non aspernaris, quin et amplectar cupide talem animum velut obsidem constantis benevolentiae. Nam qui alteri negligentiae dicam impingit, officii assiduitatem de se pollicetur. Quod si nos conspectu complexuque tuo beaveris, sanabis offensas officii, adnitente pro viribus Casaubono, cuius adventum in dies exspectamus3. Baudium quod mihi tradis lucri mihi facio, iam olim enim meus est, quod ut certius noris, rogatus ab illo te rogo, serio mediteris quo confieri possit quod in eius gratiam ostendisti te esse facturum. Vale.

    Notes



    1 - Afschrift Bibl. Nat. Parijs, fonds Dupuy 16 f 90; volgens den catalogus van de collectie Dupuy, door Dorez, aan De Thou gericht. De brief is geschreven kort na Grotius' benoeming tot advocaat-fiscaal (12 Nov. 1607).
    2 - Oldenbarnevelt.
    3 - Van een plan van Casaubonus, om in dezen tijd naar Nederland te komen, is mij niets bekend.