eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    116. [1608 vóór 11 Maart]. Aan D. Heinsius1.

    Anxia res est poesis praesertim in ingeniis crudioribus nec satis in ea arte recoctis. Venit mihi in mentem hodie me in choro secundo semel posuisse Nova creverunt moenia templi2 quod non muto, deinde sub finem eiusdem chori Per te sancti moenia templi3. pro quo melius erit Limina templi ne vocum duarum repetitio offendat. Similiter in Actu quarto scripsi Templi illa veteris decora quae fuerant prius4 quod retineo: sed in ultima Scena Tragoediae est aliud quod nimium prope accedit, nempe Saecli illa veteris decora quam longe tibi5 etc. Mallem igitur, Senioris aevi decora quam longe. Ignosce ineptiis, et vale mi Heinsi.

    Tuus H. Grotius.

    Adres: A Monsr. Heinsius Professeur et bibliothecaire de l'Universite de Leyden.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 410.
    2 - Christus patiens (ed. 1608) p. 20.
    3 - p. 22.
    4 - p. 46.
    5 - p. 60. Beide correcties kon Heinsius nog aanbrengen.