eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    128. 1608 Apr. 13. Aan J.A. de Thou1.

    Iacobo Augusto Thuano Hugo Grotius S.

    Erat cur dubitarem, Vir amplissime, deberemne opusculum2 hoc ad te mittere nec ne. Nam cum hoc cogito primum non scriptum esse eo animo ut ederetur, deinde cum edendi consilium fuit, emendandi patientiam non adfuisse, statim succurrit, non recte hoc ipsum tuis oculis ingeri, quibus subtrahi multa deberent, etiam quae publicarentur. Sed cum argumentum inspicio, eius generis quo te delectari maxime saepius ostendisti3, ambigere non audeo, quin id tam gratum tibi sit futurum, ut et scriptionis vitia possit deprecari, quippe apud quem magis profutura sit instituti pietas, quam nocitura ingenii tantae materiae succumbentis inopia. Cum meas occupationes quae magis multae sunt quam magnae, cum tuis comparo, quibus et summa iudiciorum maiestas et tanti regni status incumbit, facile iudico, quam mihi vix ad scribendum tempus superfuit, tam tibi ad legendum hoc poëma tempus defuturum. Si tamen aliquam partem delibaveris rogo cum venia legas, tum aetatis satis adhuc rudis, tum negotiorum forensium, quae amoenioribus studiis, parum erat quod diversa sunt, vix est ut non adversa videantur. Ego quidem ita experior, maiori tempore opus esse ut a severioribus curis avocetur animus, quam hoc est quod carminibus et id genus literis impenditur. Tuae autem benignitatis erit, cum ipse unus multos homines facillime praestes, illam tamen, quae maioris hominum partis imbecillitati convenit, excusationem aequi consulere. Qui has fert literas filius est Senatoris apud nos literarum

    114

    amantis atque inter caeteras virtutes admiratoris tui nominis, qui filio suo hanc tui videndi occasionem praeberi voluit; quod ut gratum habeas obnixe rogo. Hagae Comitatensi. Idibus Aprilibus CIƆIƆCVIII.

    Adres: A Monsr. Monsr. de Thou President a la Court de Parlement A Paris.

    Notes



    1 - Hs. Bibl. Nat. Parijs, cod. Lat. 836 f. 81. Gedrukt Epistolae p. 2.
    2 - De Tragoedia Christus patiens.
    3 - Zie p. 19 n. 4.