eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    129. 1608 Apr. 21. Van D. Baudius1.

    Hodie me perfudit ingenti frigore lex horrendi carminis2 inclusa literis Heinsiadae nostri, cuius ipsa verba heic habes:

    S.P. Clarissime Baudi, Quoties aliquid esse in rem tuam putarem, aut quod te scire tua interesset, amice te monui. idem nunc facio, quamvis quae ex animo sincero et tui amante proficisci solent ea tu saepe aliter interpretatus sis. Actum fuit his diebus in conventu Ordinum de re quadam quae ad te pertinet non levi, neque quisquam fuit qui causam ibi tuam ageret, perculsis credo omnibus, aut, ut fit, rem ignorantibus. Multa heri ex Syndico3 audivi, qui ut te monerem serio a me petiit. Coram, si videtur, plura. non enim dissuaserim ut cum viro tui amantissimo Mylio rem conferas. Haec volui, ignarus ne esses. Vale.

    Igitur continuo ad eum ivi, ne ignorarem quidquid atrox aut horribile capiti huic immineret. Cognovi carmen gratulatorium honori Ducis Spinolae4 inscriptum concitasse mihi tam inexpiabilem invidiam ut eam Tethys eluere non possit omnibus undis. Nec quenquam esse qui non aliqua sceleris contagione pollui se crederet, si eum causae-dictione sublevaret, qui tali perduellione caput alligasset. Omnino sum, nisi causa sontica consilium meum impediat, die Mercurii ad vos venturus, ut aut noxae dedar ut piacularis victima, si parricidium admisi, aut saltem non peream inauditus atque indefensus. Interea te rogo atque adiuro per communia sacra Musarum, per sanctissimam animorum nostrorum coniunctionem, quae vincit omne pignus arctissimae necessitudinis et consanguinitatis, ut me praesidio ac patrocinio tuo tuteris adversus malignorum aut imperitorum hominum morsus, ne quid sequius instillent credulitati bonorum de eo quem iudicas nunquam tantum iuris concessisse saevienti fortunae, ut vellet magnis regibus esse minor. Statim ut monitus sum, non videri ex dignitate personae quam gerimus, ut offerretur, accessi ad eam sententiam, et tacito pudore suffusus sum, quod rem indecoram alienamque a caetera generositate indolis, animo designassem, nec quidquam tamen unquam facere decretum erat mihi inconsulto D. van der Mylio, tuisque et aliorum magnorum amicorum ingratiis. Peccatum est, fateor, festinatione editionis, et quod liberaliter nimis tria vel quatuor exemplaria distributa fuerint hominibus, qui praepostera sedulitate et amore ac studio nostri odium libello importarunt. Ad medendum gravioribus incommodis, putarem optimum factu fore, si idoneis ingeniorum aestimatoribus quidquid istud est horribilis secreti deponeretur. quemadmodum Sophocles se a filiorum impietate absolvendum curavit, postquam iudicibus oblatus est ὁ ἐπὶ Κολωνῷ Οἰδίπους5.

    115

    Tui iudicii res esto, nam ad me quod attinet, ita sum in fermento, ut non possim animum instituere ad cogitandum quod maxime in rem fore videatur. Denique clientem me tibi dedo, quamvis nunc officii ratio exigat, ut contumaciter adsis utilitatibus fisci. Sed et fisci causam malam plerumque facit optimus status civitatis. Vale. Scribebam XXI Aprilis CIƆIƆCVIII.

    Notes



    1 - Gedrukt Baudii Epistolae p. 280.
    2 - Livius I, 26, 5.
    3 - Nic. van Zeyst.
    4 - Zie p. 103 n. 4.
    5 - Cicero, Cato 7, 22.