V.C. Danieli Heinsio H. Grotius S.
Polybium Megalopolitanum, auctorem, ut Cicero2 sentit, neque vero ego dissentio, in primis bonum, ut dicere tibi occoeperam, videre gestit privigni Phaedrae cognominis3: qui ut eum sibi transmittas e bibliotheca aut tua aut publica meretur sane Herculis4 tui lector non indiligens. Huic libro si alterum adiunxeris Philippum de Leydis Iurisconsultum5, rem munificentia tua non indignam feceris. Ne autem moram ullam facias, his te versibus obtestor,
Sic properet se inferre tuis amplexibus ultro Digna viro coniunx, Dryadum seu sanguinis una Fraxinei6 laetas nemoris te invitat ad umbras, Seu quicunque furor, tecto quem carmine Rossae7 Dissimulat8, quas non perlatum nomen ad aures? Sic tibi Munsteri generis furtiva propago9 Sub flagris gemat, atque inscriptus verbere terga Vibices toti cupiat monstrare Suburrae.Adres: Erntfeste hoochgeleerde wijse voorsyenige Daniel Heinsius Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den bode.