118
Mitto tibi, Heinsi Clarissime, libros elegantes duos ab Ottone Venio2, quem ego non illepide, ut mihi videbatur, verum infeliciter Octavium nominaveram. Habes hic Emblemata Erotica quia meruisti: Horatiana ut merearis. pauca enim nunc exemplaria excudit, brevi plura editurus: ad quorum commendationem a nostrum utroque Epigramma3 exspectat. tertius erit Vrientius4: hoc laudatorum illi satis est. Credo facturum te, etsi materia per se favet, et ipsius et fratris5 gratia. Hoc igitur ipsius nomine. alterum alterius vel potius meo petam. Monui nuper obiter, nunc serio urgebo versus a te aliquos, quibus Borelii ditissimae nuptiae6 celebrentur. Erit illi non ingratum Poëmation Belgicum, quod et sponsae legi possit, si tibi ita videbitur. Baudius7 quoque non absurde fecerit si Gallicam venam experiatur. Nos etsi eo scribendi genere apprim(is) lassati, Latine aliquid moliemur8. Ab Heroe9 epigramma aliquod poscere forte importunum foret. tamen fieri posse arbitror, ut leviter admonitus aliquid meditetur, si hora sit commoda, et ad libros orientales respexerit. Haec ego amicissimi hominis nomine rogo confidentius, quam pro me fuissem rogaturus, cui tamen aliquid reservari, si quid nobis forte tale contingat, trepide precor. Vale decus aetatis, et me perpetuo tuum crede. 13 Maii.
Tuus H. Grotius.
Adres: E. hoochgeleerde wijse voorsyenige Daniel Heinsius Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den bode.