eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    133. 1608 Mei 15. Van Is. Casaubonus1.

    Puto iam te accepisse, praestantissime Groti, quas ante dies paucos ad te dedi. Eas literas isthac curavit clarissimus Meursius: qui quum repentino consilio mox profectionem ad vos institueret, sine meis ad te, hominem utriusque nostrum amantissimum dimittere non potui. Ago igitur tibi πάλιν αὖ ϰαὶ πάλιν pro recenti tuo munere gratias gratissimas: Tragoediam2 dico tuam, vere tuam, et eo viro dignissimam, cuius olim pueri, et adhuc πτερυγίζοντος rudimenta doctos omnes stupore perculerunt; ut magnum videri non debeat, si quae hac

    119

    aetate adultiore scribis, nemo sanus et intelligens sine admiratione tui possit legere. Poematis vero huiusce tui peculiaris caussa est, in quo tu Lectoribus, ut incertum esset, effecisti, pietatemne tuam prius, an δύναμιν ποιητιϰὴν admirentur: utraque enim ista dote Auctorem suum Christus patiens tuus commendat. Opto tibi, clarissime Hugo, omnia laeta et fausta, ut et opera tua forensi quam diutissime patria utatur, a qua recens novo hoc honore es auctus, et nos, qui literis delectamur, scriptis tuis subinde beemur. Vale, et me amare perge. Lutetiae Parisiorum, Eid. Mai. CIƆIƆCVIII.

    Notes



    1 - Gedrukt Casauboni Epistolae p. 313.
    2 - Tragoedia Christus patiens.