eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    134. [1608] Mei 27. Aan D. Heinsius1.

    Puto te, clarissime Heinsi et tibi et Borelio non defuturum: Borelio quidem, quominus ipsius locupletissimum coniugium praesentia tua honestes: tibi vero, quominus optima occasione et in hominum amicissimorum comitatu - quos inter et me velim numeres-remissionem aliquam studiis indulgeas, et videas Zelandiam, illam divitum puellarum nutricem. quis scit an et nos vocet aliqua boni fati aura. vulgatum enim est, nuptias ex nuptiis fieri. Epigramma2 tuum puto iam esse paratum. magno velim te videre hac septimana, ut et de versibus nostris, et de itineris ratione aliquid statuamus. ego nisi quibusdam molestiis detinerer, iam ad te advolassem, vocatoris diligentis officio functurus. Ita enim mihi iniunctum est, ut te adducam, ut nisi te comite proficisci omnino non audeam. quare cum eo ire mea intersit - est enim ibi quaedam nobis non invisa -, poteris paucos absentiae tuae dies non minus mihi quam Borelio imputare. Scis nos ita solere rationem ponere, ut nunquam ducamus perire id tempus quo una sumus. Responsum tuum aut te potius iamiam exspectabo. 27 Maii.

    Ingenii tui cultor observantiss.
    H. Grotius.

    Adres: E. hoochgeleerde wijse seer voorzyenige heere Daniel Heinsius Professeur ende bibliothecaris der Universiteyt tot Leyden. Loont den bode.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 415. Het jaar volgt uit de andere brieven over het huwelijk van Boreel, no. 131 vv.
    2 - Zie p. 118 n. 5.