eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    139. [1608 eerste helft Juli]. Van D. Baudius1.

    Viro singularis exempli nunc Sponso Dominicus Baudius concordans matrimonium et fausta omnia vovet auguraturque.

    Si unquam ex animo miseratus es hominem gravissima sorte et infelici

    123

    fato conflictantem, adeo ut eum huius saepe lucis taedeat, nisi ὁ μέγας ἡγεμὼν ἐν οὐρανῷ vetaret deserere vitae stationem suo iniussu: nunc illud est, quum eam virtutis indolem erga pectus amicissimum tibique ad extrema omnia paratum expromere debeas. Iam nuper quum gratissimo occursu alter in alterum incidissemus, gratiam mihi fecisti carminis: sed ego, ut est ingenium μεγαλήτορος ϑυμοῦ, tanto me devinctiorem interpretabar ad eas officii partes sedulo exsequendas, quod remissa erat necessitas. Itaque serio et ex intimo affectu te rogo, ϕιλτάτη ϰεϕαλὴ, ne quid sequius de animi candore suspiceris, quod tali tuo tempore per literas me excusem. Scis τῶν ἀδυνάτων nullam esse nec civili iure nec Praetorio obligationem; ne tamen solus essem cessator, functus sum vice cotis, et ad munus meum vicaria sorte supplendum excitavi Nerea2 non a quo genita est ἀργυρόπεζα Θέτις ϑυγατὴρ ἁλίοιο γέροντος3, sed hominem tui nominis observantem, si quisquam est mortalium. Sed cuicuimodi sit, bonum nomen feceris creditor, si humaniter admiseris debitorem delegatum: ita enim leges sanciunt sine quibus erubesco loqui apud te legis maritae candidatum, et ultra coelibis vitae intolerantem, hoc est vitae vere coelitis. nam nusquam magis assentior Grammaticorum4 tribui, et collegae quondam meo Iusto Lipsio, quam in huius vocis origine assignanda.

     

    Nonnulla huic epistolae desunt, uti nomen viri cui inscripta est. Forte is est Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Baudii Epistolae p. 475. De uitgever vermoedt dat de brief aan Grotius gericht is. M.i. is hij dat zonder twijfel.
    2 - Zie p. 126 n. 6.
    3 - Homerus, Il. A 556.
    4 - Bijvoorbeeld Gavius bij Quintilianus, Inst. I, 6, 36.