eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    124

    141. 1608 Aug. 6. Aan Jan de Groot1.

    Salvos, pater, vos advenisse intelleximus et gaudemus tota familia: te quidem iam ante: postea vero matrem cum comitatu. Hagae nunc esse te maxime velim. Rogo inspicias armarium quod secundum lectum meum est, in quo est series capsarum ad Historiam meam pertinens. in earum aliqua reperies Historiae initium, a te, Pater, descriptum: item librum quintum, qui est primae partis ultimus, bis descriptum, mea manu semel, iterum Iohannis2 mei, nisi quod a me descriptum est exemplum id alteri commendavi, quod fieri potest. Haec omnia velim ad me quamprimum mitti, quia quamdiu hic haerendum sit, adhuc nescio, neque aliter utilius video tempus impendi posse. Simul velim scire si quid illic sit novi: et a bibliopola accipere si quod est scriptum recens de republica, ut nunc quotidie aliquid prodit. Illud quoque monebo obiter, vinum Gallicum rubrum nostrum non posse sine vitio servari, nisi quotidie aliquantillum promatur. De Rhenensi cogitandum erit in adventum nostrum, sed puto maturum id fore, ubi tempus constitutum atque vobis significatum fuerit. Esset sane tempestiva nunc liberalitas, si ita usuveniret. Nostri omnes ac praecipue uxor te, matrem, sororem, et familiam omnem officiose salutant. VI. Aug. CIƆIƆCVIII.

    Tibi obedientissimus filius
    H. Grotius.

    Adres: Erntfeste wijse voorzyenige hoochgeleerde Mr. Jan de Groot Raedt van Sijne Genade van Hohenloo jegenwoordigh naest den heer van Schagen inden Hage. Den bode sijn loon.

    Notes



    1 - Hs. Bayr. Staatsbibl. München, cod. Camer. 4, 28.
    2 - Zie p. 117 n. 9.