eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    127

    144. [1608] Oct. 9. Aan D. Heinsius1.

    Clarissime Heinsi.

    Triumvirali nostro conventui nihil his diebus ad summam laetitiam, ut arbitror, deerat, nisi quod Baudii uxor viveret, et Scaliger periclitaretur: hoc est, hic nimis, illa minus quam vellemus aegrotaret. Ego sane et boni hic omnes solliciti sumus pro valetudine viri incomparabilis, et cuius damnum vere aestimare non nisi serae posteritati dabitur. Nam nostrum quidem saeculum, si quod ominari nolim evenerit, non tam perdidisse illum dici potest quam expulisse, quippe tam ingratum ac propre dixerim impium, ut et beneficia Scaligeri sine praemio tulerit, et scelera Scoppii2 sine poena, absque vobis paucis esset, qui et ipsi alieno saeculo nati estis, digni tamen a fatis habiti qui cum Scaligero viveretis. Utinam immortali Deo hanc poenam placeret imponere facinorosis hominibus, ut diu iubar istud luceat, quo fulgente inscitia latere non potest. Quod si aliter, hoc est, ita ut aetas meretur, acciderit, quae licentia ignorantiae dabitur, quanta nox literarum imminet? mors ista non mors dici debet, sed occasus. Qua nota terrarum eluvies et morbi populorum strage grassantes et anni alimentorum frangentes fidem memoriae et horrori commendantur, hac transibit ad posteros istius non iacturae, sed calamitatis detestatio. Moram tamen, si fas est, tanti mali precibus efflagitemus. non erunt inverecundae, etsi pro sene. demantur anni, quos non sibi, sed mundo vixit: iuvenis est: imo puer. Interim has - ab Hippolyto3, ut puto - literas ei trade, si quid forte sit quod dolentem iuvet, languentem excitet. et ea mihi de ipsius valetudine renuntia, quae bene sperare me non prohibeant. Tu quoque, ut ipsi melius sit, recte vale. IX Oct.

    Tui ingenii virtutumque cultor studiosissimus
    H. Grotius.

    Adres: A. Monsr. Monsr. Heinsius professeur A Leyden. Loont den bode.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 418.
    2 - Over Scoppius of Scioppus zie p. 75 n. 4.
    3 - Zie p. 95 n. 2.