eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    156. 1609 Jan. 11. Aan D. Heinsius1.

    Ego vero, mi Heros, hominum sim omnium ingratissimus, si aut ea quae tu mihi praestas quotidie2 non agnoscam, aut ea tibi imputem quorum in aliis culpa est. quis enim non in suis hoc rebus experitur, diligentiam nostram vinci saepe atque impediri aliorum desidia, etsi istorum lucripetarum mora non est vera desidia, sed avaritia. Si putarem eos non posse indemnes esse, nisi mihi iniuriam facerent, ferrem aequo animo. nam de quaestu suo certant dispendio meo, hoc est gratiae detrimento. tamen quantum adhuc in posterum festinabunt, tantum peccato suo demserint. Tibi vero tanto plus debebo, quanto cum molestiore hominum genere rem tibi esse satis intelligo. Characteres sane placent, et libelli forma. utinam chartam non pessimam adhibeant. De publicis addamne aliquid? Induciae periclitantur quantum unquam antehac. Videtur Hispanus non tanti facturus nos decipere ut eo nomine veterem superbiam omittat. quod si facit, verendum est ne posteritas illum a nobis corruptum iudicet. adeo hoc rebus nostris expedit. Caeterum de Ecclesia quoque, ut debeo, sollicitus sum. ut possim cum viris sapientibus loqui cum ratione, legi diligenter Dialogos Castellionis3. invenio miserum interpretem sacrarum literarum, et ut obiectiones moventem in argumento foecundo multiplices, ita ad contrarias auctoritates respondentem perfrigide. Si essem apud vos darem operam, ut scripta aliqua Arminii nanciscerer. De Scaligero nihil scribis, puto eum adhuc mori. Baudium

    135

    nostrum ecquid sanum vidisti? Inauratus est a Iannino4 non poenitenda liberalitate: puto eam esse hominis ingenuitatem ut hoc omnibus praedicet: nam ad me quidem eo duntaxat nomine venit, ne hoc nescirem. Rogo te, ut has literas ad Gomari aedes cures. XI. Ian. 1609.

    Tuus per omni(a)
    H. Grotiu(s).

    Adres: Erntfeste hoochgeleerde wijse discrete Daniel de Heins Professeur ende Bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den bode.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 423.
    2 - Bij de uitgave van Mare liberum, zie p. 128 n. 1.
    3 - Sacrorum dialogorum ll. IV; het eerst in 1542 uitgekomen.
    4 - Jeannin gaf hem 100 pistoletten voor zijn gedichten, zooals Baudius vertelt in een brief aan Willem Brasser van 16 Febr. 1609 (Epp. p. 409).