eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    158. 1609 Febr. 14. Van D. Baudius1.

    Τῷ προϰρίτῳ τῆς νεότητος, ϰαὶ ἐμοὶ ἀντὶ πολλῶν, μᾶλλον δὲ πάντων, ϕιλτάτῳ H. Grotio Dom. Baud. S.P.D.

    Si tam perspecte te novi, quam olim * ignorabat Baudium antequam te notore introductus esset ad sapientiam, non es nescius fuisse παρὰ τοὺς ἄνδραςϑηναίους mortalem quendam haud minimi sane pretii, cui Periclis nomen indiderunt parentes. Is quaestor quum esset, ingentem pecuniae vim εἰς τὸ δέον ἀνά-

    136

    λωσεν, unde meruit perfundi aceto poëtae dicacissimi Aristophanis2. idem cum Aspasia, non illepido nec ineleganti negotio, caput collimavit, et alia multa patravit, quae nunc non est narrandi locus. τοῦτο δὲ χρῆμα πρὸς τὸν Διόνυσον3, quod quum in adversa valetudine visitaretur ab amicis, et quidam ut assolet, ex eo quaereret quo pacto sese haberet, nihil responsi reddidisse fertur, sed indice digito monstrasse περίαπτόν τι ὑπὸ τῶν γυναιϰῶν τῷ τραχήλῳ περιηρτημένον4 quo more pueris bene natis de collo suspendi solent bullae seu crepundia tu caetera facile ariolari potes sine urinatore Delio5, aut aenigmatum coniectore. nempe hoc schemate designatum voluit primarius populi vir quanto periculo aeger esset, qui tales offucias sibi apponi passus esset. Similiter ego, qui nihil audeo facere scilicet nisi exemplo magnorum virorum, sagacitati tuae divinandum relinquo quanta in Charybdi laborem dignus fato meliore, quod ad tam humilem, abiectum et simplicem stilum confugere non exhorruerim, cuius specimen vides in iis literis6 quas ea mente resignatas ad te mitto, ne perveniant in eius manus cui inscriptae ac destinatae erant. Quem quidem sine controversia copiis atque opibus abundare palam est, ut nihil facturus videretur, unde Praetor ei bonis interdiceret, si viri haud quaquam seculo poenitendi fortunam sublevare dignaretur. Nec ea res hominis famae labem aspergeret, nec facultatibus damnum adferret, haud magis quam si ex uberi vindemia racemus, aut e copiosa segete manipulus derueretur. Has rationes quum egomet mecum deputarem, et simul rerum mearum angustias inspicerem - αἱ νῦν εὐπορήσουσι. δεῖ γὰρ οὕτω λέγειν, ϰαὶ μὴ βλασϕημεῖν. Creditoribus unde solvam, recte est: nam non habere me, religio est dicere. Possum, quod cuivis in mundo est, etiam rebus ad incitas redactis ominari cum cornicula quae consedit in Tarpeio vertice ἔσται πάντα ϰαλῶς7- quum igitur subducerem ratiunculam patrimonioli, nihil residui videbam praeter aes alienum, et eum censum quem ex patriae ruinis secum asportavit magnanimus Bias8. Itaque consilium a necessitate sumpsi, quod mihi principio vehementer arridebat, ut pene exclamarem εὕρηϰα. sed quum refrigerato ardore cupiditatis interrogassem ϑυμὸν ἀγήνορα eteris Baudii, quem adspectabant ob os cuius Graii ora obvertebant sua9 piguit me puduitque humilitatis, tantumque iuris concessisse fortunae, ut elogium tuum, quo maxime glorior, factis refellerem. Tamen non, ut ille μιϰροϕιλότιμος aiebat, ne perirent vigiliae, sed ut scires quibus merser fortunae fluctibus, pene hoc lacrymis conscriptum epistolium ad te misi, nec tamen in moerore potui recedere a pristina iocandi consuetudine, ad instar phreneticorum, qui tum rident cum gravissimo morbo afflictantur. Nemo rerum humanarum memor aut succensebit, aut non ignoscet homini nullius culpae sibi conscio, si cum animo partiatur curas et aegritudines, quibus etiam inculpatissimi mortalium exerceri consueverunt. Paupertas multis irrefragabile virtutis atque innocentiae testimonium perhibuit, et boni mores oppressi sunt, quum opes honori, egestas probro coepit haberi. Nunc

    137

    Illud amicitiae sanctum et venerabile nomen Prostat, et in quaestu pro meretrice sedet10

    nisi, quod haud dicam dolo, tu ex amicis certis mihi es certissimus. rem factam haberem, si aut tu Milandri gazam, aut ille animum tuum possideret. Publica quidem vox hanc ipsi laudem tribuit, eum detractis vitiis hanc habere cum Tiberio11 virtutem communem, quod sit erogandae per honesta pecuniae cupiens, et pronus ad sublevandum eos qui praeter meritum adversis rebus urgentur. Sed grave est, inquit pater, periculum facere in filia. Ego ilium veteri quidem observantia complexus sum, quum vix in lucis auras editus esset, sed non tanta mihi cum eo iura necessitudinis intercedunt, ut eiusmodi benignitatem ab ipso postulare audeam. Quamquam - ita me Deus bene amet - nihil expeto nisi cum certa spe restituendi non sine perpetua beneficii memoria. Nam ut hodie sunt mores mori morosique12 multum ἔλαιον οὐϰ ἔνεστιν ἐν τῷ ληϰύϑῳ13. Senio et inusu obsolevit titulus de donationibus, ut iure inter abrogatas leges recenseri debuerit. Ubique gentium facile reperias αἰτωλίτας ϰαὶ δώσωνας14, at pauci sunt qui Doricam musam aut dialectum sonare velint. Macte virtute esto magnanimus ille Ἀμϕότερον ϑέμιδος ϑ᾽ ἱερεὺς, πρεσβεύς τε ἄναϰτος15 qui tam praeclarum certamen mecum instituit, ut ipse δωριστί caneret, ἐγὼ δὲ δωροδοϰιστί16. Sed quanquam tanti facti gloria nunquam e sensibus meis obliterabitur, tamen hactenus oleum lychno affusum est, ut ab improbissimo genere *, pro quibus tot bella pugnavi, liberare possem *. pauci milites e tanta gente cladi superfuere, nunc ad unum omnes coloniam mutaverunt, aut potiti sunt hostium. Itaque nostra ratio iterum delata est ad eosdem egestatis scopulos, in quibus ante obhaeserat, nisi quod supellex paulo nitidius splendet. Sed exorti sunt venti horribiles atque pestilentes, qui nos ita curis exercitos habent, ut nesciam quo cursum dirigere debeam, nisi rursus aliquis favonius votorum nostrorum vela implerit pluvio Iove, sed qualis fluxit in Danaae gremium,

    Dedecorum pretiosus emptor17.

    Ni fit, idque non caeca sed oculata die, nihil me fieri potest miserius, ****,**. Habeo, qui declinem hunc ictum. Sed semel pedum visa erit via, protinus omnes eo confugient tanquam vulturii ad cadaver, ut mecum agant eadem comitate qua Bacchae Penthea18 discerpserunt. Certa naufragia misero huic mortali impendent, quae non alia velificatione praetervehi posse video, nisi praesentissimo remigii supplemento, et illo instructu quo manus collybo decolorari solent. Bonae spei vadum, imo salutis ara pateret afflicto, si continuo collega Tragorae19 fierem. Sed non otiose addidi ‘continuo’. res enim meae vel brevissimi temporis moram non ferunt. Iamdiu volvo hoc Saxum sudans nitendo, neque proficio hilum20.

    138

    Optime tamen sperare me iubet optimus virorum D. vander Mylius: et recte atque ordine monet exspectandam esse occasionis oportunitatem: rationibus eius assentiri mens mea cogitur, sed creditores non accipiunt in solutum inanes logos, quanquam valido fultos tibicine, magister artis ingeniique largitor venter caret auribus. Meo iudicio nunc pulcra se dat in manum occasio rei conficiendae, si D. vander Mylius totis suadae gratiaeque suae viribus in eam curam incumbere dignaretur, ad abstergendam offensionem qua laesus esse videor, quod praeteritis comitiis nulla sit habita Baudii ratio, nec in augendo peculio, nec in causa ordinariatus21, quum tamen multi collegarum etiam plura obtinuerint quam ausi erant sperare. ἀλλὰ τὰ μὲν προτέτυχϑαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί περ.22. Ut paucis complectar omnem rem, si fuero allectus in collegiumu Tragorae, certum habeo hominem a quo centum libras mutuo accipiam, quae smma pulcre me liberabit ab omni aere alieno. Ex quo tu Fisci patronus es factus, cui soli fasces ultro submitto, nullus est competitor quem formidare debeam, nisi gratiosi dignis praeferantur: nec nos, ut opinor, favore destituimur. Tu quidem ea vi mentis polles, ut fortiter laturus videaris quidquid patria tuis humeris inaedificare voluerit: sed plane confido te contentum esse sparta quam nactus es, et aliquid etiam amicissimo capiti relictum cupere, qui se vindicet ab iniquitate fortunae, et seculum insigni opere demereri possit. Ita enim spero, nec ‘immunis fucus sedere cupio ad aliena pabula’23. Quod tamen suspicari videbatur D. vander Mylius. sed generosior mihi mens, et nihil est quod maiore animo consequendae solidae laudis, spe et votis ambiam, quam ut Historiam suis numeris absolutam exaedificare queam. Scis me non esse imparatum ab eius ingenii, doctrinae, ac iudicii praesidiis, quae ad huiusmodi rem exequendam requiruntur, quod pace dicam vel decessoris mei, vel τοῦ γενναίου Βωϰϰενβεργιάδαο. Haec nunc summa votorum meorum est, quam si consequar, rex ero. Sin hoc lentum negotium diutius protelatur, aliud tamen erit dispiciendum remedium, aut circumspicienda sedes exilii, in quo possim nec turpem senectam ducere nec cithara carentem. Provisa iam in corde habeo consilia, quae quia paucis verbis enarrare non possum, et iam fessus sum longae scriptionis, tecum σὺν ϑεῷ proximo die feriato communicabo. nam heri publice moniti sumus nomine Curatorum et Consulum, ut ad signa frequentes essemus, neu sine gravi causa stationem deseruisse vellemus24. Nemo forte ex omni numero minus est quem haec admonitio perstringat. Dabo tamen operam, ut in posterum ita sim assiduus, ut non permittam mihi feriandi licentiam, nisi sonticus morbus aut vis maior incidat, cui humanis consiliis obveniri non possit. Et iam voti reus sum, ut scias, non ut temeto caream, sed ne ab eo Palladis sacrarium temerari in posterum sinam. quod unum ab obtrectatoribus mihi vitio vertitur. sed certe plura dicuntur, quam quorum sum conscius. Volo tamen ad omnes bene audiendi partes animum comparare, ut sine exceptione laudari merear, etiam arbitrio ipsius invidiae. Quorsum enim et optimarum artium scientia pectus implemus, et in sacris literis versamur, nisi ut Dei timorem, et honesti reverentiam induamus? Sed iam tempus est ut epistolae finem imponam, quae, si minutis

    139

    Grammatistarum praeceptiunculis illigari nos patimur, iampridem epistolae modum excessit.

    ἀλλ᾽ ἡμεῖς τὸ πάλαι μὲν ἐλεύϑεροι εὐχόμεϑ᾽ εἶναι,

    manum ferulae subduximus, at nunc etiam manum ponemus de tabula. Vale. Datum Lugduni Batavorum XVI Kal. Martias CIƆIƆCIX.

    Notes



    1 - Gedrukt Baudii Epistolae p. 293. Over Baudius' pogingen om tot historieschrijver van Holland benoemd te worden handelen ook zijn brieven aan Van der Myle, Epp. p. 299, 307, 308, 317, 318.
    2 - Arist., Nubes 859.
    3 - Een bekend spreekwoord is: οὐδὲν πρὸς τὸν Διόνυσον.
    4 - Plutarchus, Pericles 38.
    5 - Δήλιος ϰολυμβητής, spreekwoordelijk voor een goed duiker. Diogenes Laertius II, 5, 7.
    6 - Uit het vervolg maak ik op dat deze bedelbrief aan Milander gericht was, en dan zal het de brief van 13 Febr. 1609, Baudii Epp. p. 407, zijn.
    7 - Suetonius, Domit. 23.
    8 - Van hem het bekende: ‘Omnia mea mecum porto’. Cf. Cicero, Paradoxa I, 1, 8.
    9 - Cicero, Epp. ad Fam. IX, 26, 2.
    10 - Ovidius, Epp. ex Ponto II, 3, 19.
    11 - Dio Cassius LVII, 10, 3.
    12 - Plautus, Trin. 648.
    13 - Aristophanes, Aves 1589.
    14 - Woordspeling met Αἰτωλίται, Aetoliers, en αἰτεῖν vragen; δώσων, hij die zal geven; zie Erasmus, Proverbia, in voce.
    15 - Dit ziet m.i. op Jeannin. Cf. p. 135 n. 1.
    16 - Woordspeling met δωριστί = Dorisch, en δωροδοϰεῖν, geschenken aannemen. Zie Aristophanes, Equites 989 v.v.
    17 - Horatius, Od. III, 6, 32.
    18 - Zie bij Ovidius, Met. III, 513 vv.
    19 - Tragoras = Bockenberg; zie p. 51 n. 6. Baudius wil zijn collega, dus historie-schrijver van Holland, worden. Zie ook p. 108 n. 1.
    20 - Cicero, Tusc. Disp. I, 5.
    21 - Zie no. p. 81 n. 7.
    22 - Homerus, Il. Σ 212.
    23 - Virgilius, Georg. IV, 244.
    24 - Molhuysen, Bronnen I p. 183.