eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    161. [1609] Maart 7. Aan D. Heinsius1.

    Clarissime Domine.

    Pro diligentia quam praestitisti non operi2 - neque enim merebatur - sed amico gratias ago maximas. Errata annotavi et gaudeo me tam paucis defunctum, ut nunc est Typographorum genus. Sed alia difficultas hinc suborta est quod cum illorum hominum desidia opusculum meum sua tempora perdiderit, cum id ipsum argumentum isto modo disceptari debebat, nunc in ea inciderit, quae plane videntur incommoda omni editioni, quippe in ultimo colloquiorum3 articulo, quibus ea omnia vitanda sunt, quae possunt ingenia partium offendere. Itaque vir sapiens, Milii tui socer4 - quem cum dico nihil me aliud quam Ordines Hollandiae dicere intelligo - in ea perstat sententia, quae et mihi, non hercule mea, sed reipublicae causa probatur, posse quidem, ne Typographus de damno conqueratur, mitti libellum ad nundinas: caeterum distributionem in vulgus in septimanas aliquot, mensem ad summum his in partibus diligenter comprimendam extra ea exemplaria quae mea cura et fide hominibus iudicio praeditis et bene in patriam affectis donabuntur. Huius rei causa, et ut impressio finem quamprimum accipiat, ne nova suboriantur incommoda, eram venturus Lugdunum. sed prohibeor arcta occupatissimi muneris necessitudine. quo tamen non ita distringor, ut non vetera studia interdum fugitivum suum retrahant. Testabitur hic quem tibi mitto Ionas5. de quo indicium tuum simplex et sincerum exspecto: hoc primum stipulatus ut bene cogites quam sit difficilis omnis Poetica Paraphrasis argumenti religiosi et quantum intersit inter sermonem Hebraeum et versus Latinos. De libello meo explora quaeso an Typographus ultro pariturus sit legi quam scripsi. alioqui utendum erit publica auctoritate. nolo enim eum meo periculo peccare. Et non sumus Baudii. Ionam aut remittes, aut, si placet, referes. VII Martii.

    Tibi obligatissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. B.P.G. 77. Gedrukt Burman, Sylloge II p. 439.
    2 - Mare liberum, zie p. 128 n. 1.
    3 - De onderhandelingen over het Bestand, sedert Februari te Antwerpen gevoerd.
    4 - Oldenbarnevelt.
    5 - Historia Ionae paraphrastico carmine, in Poemata p. 1.