Etiam in rebus angustis regios spiritus gero. et quia vulgatum est nimis uti opera virorum ad munus legati obeundum, placuit sequiorem sexum deligere, cui literas ad optimum Semonem2 perferendas dedi. in quibus et honorifica tui mentio fit, et omnia pene argumenta conquisita sunt, ut intelligat pertinere ad populi salutem, ad maiestatem magni Regis, ad summam legationis, nedum ad literarum dignitatem, et ad seculi gloriam, nos aere alieno tandem liberari, measque literas vim habituras syngraphae, si unquam veniant in manus eius
Bina Caledoniae qui iunxit sceptra coronae3.Servasse tamen mihi videor, certe sum conatus eam moderationem, ne quid
146
vel elate nimis et arroganter, vel contra parum viriliter et generose chartis committerem, unde venirem in dubium de bono nomine, et vestra magnifica de me iudicia dedecorarem. Quanquam enim gravissime sum ab infelicitate fati multatus, et plurimis iactor incommodis, ut multa facere cogar praeter animi sententiam, quorum ipse poenitentiam ago, sed cum crudeli Medea deteriora sequor4: tamen dum mihi sanum erit sinciput, tuebor stationem hominis nec seculo poenitendi, nec animo deiectissimi. Fecissem forte prudentius si epistolam apertam ad te misissem, ut arbitratu tuo vel tenebris damnaretur, ne floris cacumen dignitatis nostrae frangeret, vel traderetur αὐτῷ τῷ ϑηρίῳ. Sed veritus sum ne qua mora interponeretur, animo autem cupienti et necessitatibus circumvento nihil satis festinatur. Scripsi etiam ad D.*, ὁσίας χάριν, ne se praeteritum doleret, quasi scilicet vehementius ipsius intersit in partem honoris venire ut Baudii * expediantur. Scripsi, inquam, breviter, et remissive, ut loquuntur Pragmatici. Ab utroque obnixe peto, ut si impudens desiderium nostrum videatur, sola repulsae vindicta contenti esse velint, nec meas ineptias in vulgus efferant. Sin facturi sunt quod cupio, Tunc ego per populos qua sol oriturque caditque.Sed nunc non est animus aut otium versificandi, praesertim quum adhuc per fatalem negligentiam meam errent inulti manes herois nostri Scaligeri. Tu et Heinsius5 noster tam admirabiliter et divinum in morem functi estis officio, ut manus horream admovere calamo. σέβας μ᾽ἔχει εἰσορόωντα6. Valde te rogo, ut supparo sacri silentii velata sint quae facio parum decore, neu quisquam mortalium opera tua resciscat hoc horribile secretum, utique tantisper
Dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri7.Vale, o et praesidium et dulce decus meum8. Dabam curis oppressus, sed laetitiae propior dum tecum fabulor, VI Iunii CIƆIƆCIX.