148
Mire benignus tu quidem es, amplissime Lingelshemi, qui me ignotum esse non pateris, et novis quotidie atque nobilibus amicitiis circumdas. Sed parum provides interim, quantum adeas periculum auctoritatis apud collegas tuos, qui cum te sciant iudicio in rebus omnibus excellere, mirabuntur non immerito, quid tibi in mentem venerit, ut in patria non sterili et multorum ingeniorum nutrice, cum quibus mihi certare religio sit, me tamen potissimum illis monstraveris. Quibus ego pro te hoc respondere soleo, amorem esse tuum erga me, qui te id facere impulerit, amoris autem plerumque esse eam rationem, ut rationem non habeat. Crede mihi, si me praesidis vestri2 consummatissima et diffusa per omne artium genus sapientia suspensum ex se habuit, uti par fuit, non minus huius me Caroli Paulli3 ingenio supra modum exercitato et suavissimis moribus permoveri. Praeterquam autem quod mihi per viros tales proficiendi largam praebes materiam, etiam honori mihi apud meos est, nosse tales et talibus nosci. Vellem tamen, si iocari licet, Carolo Paullo vestro legationem dedissetis plausibiliorem. Nam profecto illud de familia erciscunda scis tu inprimis, quam sit difficile negotium, et plane morosae tractationis, praecipue cum is, a quo pars maxima petitur, minus habeat quam habere ipsi necesse est. Mare autem liberum4 qua tandem coniectura tu meum iudicasti? An quia ieiuna et festinata est scriptio? Credo equidem. Et quo magis tibi placeat εὐστοχία tua, profiteor me auctorem. Sed protrusum opus importunitate postulantium, eoque velut abortivum eieci potius quam emisi: quod vel eo constare tibi potest, quia tibi, cui plurimum debeo, quod facturus alioqui fueram, exemplum eius non misi. Tu vero etiam historiam audes postulare ab homine, qui opusculo tam exiguo iustam curam non potuit impendere. Et Thuani exemplo uteris, quo ad me deterrendum nullum potuit inveniri efficacius. Quid enim illius aut ingenio aut diligentia incredibilius, qui cum et regni consiliis et fori turbis differatur, tempus tamen et animum invenit, quo tot annorum vestigia relegat, veritatem tam religiose scrutetur, omnia denique tradat non minori eloquentia quam libertate? Nisi ductus et spiritus orationis indicarent, tantum opus unius esse hominis et quidem negotiosi, non crederem. Mihi minora multo incumbunt, et tamen vix respiro: vix resumo in manus imperfecta prioris otii meditamenta. Quid igitur dicam? Dabimus operam ne postremi omnium simus, quibus ad primorum gloriam aspirare sine infausta temeritate non licet.
VI. Sept. CIƆIƆCIX.
Tui studiosissimus et observantissimus
H. Grotius.
Qui5 fert has literas, honesto apud nos loco natus est iuvenis, et bonae, ut arbitror, spei. Qui multum mihi debebit, si per me impetrabit, ut ad te salutandum admittatur.